Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 160
"Item, et hoc est melius, sicut scientia generalis ad subiectum generale et sub ratione generali, ita scientia specialis ad subiectum speciale et sub ratione speciali. Cum ergo scientia generalis, ut generalis est, habet subiectum generale sive commune et sub ratione communi, sicut metaphysica; scientia specialis, ut specialis est, habebit subiectum speciale et sub ratione speciali. Sed ista scientia est scientia specialis; ergo subiectum suum erit speciale et sub ratione speciali. Ideo dico quod haec ratio bonitatis; et ita Deus sub ratione boni et finis erit hic subiectum. Cuius ratio est quia scientia nobilissima est de subiecto nobilissimo et sub ratione nobilissima, . . . quae quidem ratio est ratio boni et finis" (Q. 5, f. 7r).
Tandem, alius est finis theologiae et alius metaphysicae: haec namque prosequitur nudam cognitionem veri naturalis, illa vero cognitionem veri supernaturalis, cum tendentia ad bonum supernaturale:
"Ideo dico quod finis istius scientiae (sc. theologiae) tantum est unicus, per se dico et proprius; et non dilectio boni nec cognitio veri ut stans in nuda cognitione, sed cognitio veri ut confesse, hoc est concorditer sive consonanter se habens appetitui recto tendenti in bonum supernaturale divinum, modo supernaturali" (Q. 1, f. 2r).
Insufficienter igitur assignant distinctionem inter theologiam naturalem seu theodiceam et theologiam supernaturalem qui dicunt quod sicut "theologiae naturalis est finis proprius cognitio naturalis veri, quare et alterius theologiae cognitio veri supernaturalis", nam iuxta Gulielmum "theologia humana est tantum ut sciamus, alia non solum ut sciamus, sed ut boni fiamus" (Ibidem).
II. Theoria cognitionis.
Problema cognitionis in omni doctrina philosophica momentum fundamentale occupat. A solutione namque quaestionum: utrum cognitio veritatis sit nobis possibilis, quibus mediis fiat, quousque se extendat
Noster hic Gandavensem impugnat, qui op. cit., art. XIX, q. 2, (I, f. 116v—118r) asserit Deum simpliciter et absolute esse subiectum in theologia; ipse vero impugnatur a Scoto, iuxta cuius sententiam theologia est de Deo sub ratione qua est 'haec essentia', cf. Ordinatio, prologus, nn. 161—63 et 167 (I, pp. 107ss).
Fundatus hic sine dubio in mente habuit verba Aristotelis de fine scientiae moralis, in Ethica Nicom., II, c. 2: "Quoniam igitur doctrina haec omnis non cognitionis causa suscepta est ut ceterae; non enim quid sit virtus quaerimus, ut cognoscamus, sed ut boni efficiamur: alioqui enim nihil ad beatitudinem conferret" (ed. Firmin-Didot, Parisiis 1878) II, p. 15, ll. 34—37. Cf. etiam S. Bonaventura, Sent. I, procemii q. 3, Resp.: "Unde hic est contemplationis gratia, et ut boni fiamus, principaliter tamen ut boni fiamus" (Opp. omn. I, p. 13b).