Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 161

et huiusmodi, dependat etiam possibilitas metaphysicae in genere et theodiceae in specie. Cohaerens atque continuata expositio horum problematum apud Fundatum difficilis redditur eo quod ipse haec et similia raro sub proprio titulo tractat, nec facile diiudicari potest quamnam ex multis opinionibus, quas recitat, tandem suam faciat.

I. Cognitio sensitiva.

Iuxta axioma communiter receptum: "nihil est in intellectu quod non fuerit prius in sensu", etiam Gulielmus de Ware fatetur quod "omnis cognitio naturalis nostra ortum habet a sensu" (Q. 2, f. 2v). Sensus enim et intellectus sunt potentiae ordinatae, et in talibus non potest aliquid esse obiectum superioris quin prius fuerit aliquo modo obiectum inferioris, "ut patet de sensu communi et sensibilibus pertinentibus, et de intellectu et voluntate" (Ibidem).

Sensus autem in hoc differt ab intellectu quod "sensus est virtus materialis alligata organo; ideo seipso non potest agere nisi informetur specie obiecti, quae est tibi ratio agendi" (Q. 129, f. 123r). Inde tamen non sequitur quod ad quamlibet cognitionem sensitivam semper requiratur praesentia obiecti; nam. sicut Noster per transennam adnotat, cognitio sensitiva alicuius obiecti triplici modo fieri potest:

"Cognoscitur enim aliquid sensibiliter per praesentiam suam, sicut color praesens oculo bene disposito; secundo, per speciem propriam, quando est absens (f. 19v), sicut patet quando homo imaginatur colorem exsistens in tenebris, quem visus videt in lumine; tertio, per speciem alienam, sicut ovis cognoscit inimicitiam lupi, et non per speciem inimicitiae sed ipsius lupi; et hoc pertinet ad potentiam aestimativam" (Q. 20, f. 191r—v).

2. Processus cognitionis intellectivae

Problema satis intricatum cognitionis intellectivae Gulielmus de Ware methodo historica pertractat, plures referens et examinans opiniones, non quidem propter se, sed potius ut ex eis eligat illam quam pro suo fine principali, quaestionibus scilicet theologicis dirimendis, aptiorem iudicat. Inter auctores quos prae oculis habet, primatum tenet Henricus Gandavensis, cuius positiones aliquando crisi submittit, aliquando vero amplectitur.

a) Functiones intellectus agentis et intellectus possibilis. — Cognitio, saltem mundi exterioris, ut modo tetigimus, cum sensatione incipit: imago obiecti seu species sensibilis vel phantasma recipitur in vi imaginativa

Cf. tamen infra, nota 21.