Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 162
seu phantastica, ut cognitionem sensibilem eliciat. Sed cum phantasma non sit intelligibile nisi in potentia, ad hoc ut cognitio intellectiva habeatur, necesse est imprimis ut intellectus agens, qui est habitus luci similis, sua luce phantasma irradiet. Haec irradiatio efficit ut id quod in phantasmate erat intelligibile solum in potentia, fiat nunc actu intelligibile et qua tale intellectum possibilem moveat. Intellectus tamen agens, eodem momento quo phantasma illuminat, agit etiam super intellectum possibilem, eum disponendo simulatque illuminando, ut specie intelligibili recepta actum intelligendi eliciat.
Haec in quaestione 28a habentur ubi Gulielmus quaerit, utrum intellectus agens pertineat ad imaginem SS. Trinitatis. In promptu est quod ad hanc quaestionem dirimenda ante omnia necesse est determinare, quid sit et quid faciat intellectus agens. Circa hoc problema Noster, reiectis iam duabus opinionibus, tertiam proponit, quae licet his introducatur verbis: "aliter igitur dicitur", in margine tamen tanquam "opinio propria" indicatur:
"Aliter igitur dicitur: circa quod sciendum est primo, quid est intellectus agens... De primo sciendum est quod secundum Philosophum, III De anima, intellectus agens est habitus ut lux. Sicut enim lux non habet solum actuare colorem ut faciat de potentia visibili actu visibile, sed etiam disponere medium ad receptionem speciei, ita intellectus agens habet per irradiationem suam phantasma actuare, ut de in potentia intelligibilibus faciat actu intelligibilia. Et habet etiam disponere intellectum potentialem sive memoriam ad receptionem specierum intelligibilium... Si igitur ponamus opinionem Avicennae, cui ut videtur concordat Commentator, scilicet quod color in tenebris non habet esse nisi in potentia, et quod in oculo cati esset tantum lumen quod possit videre in tenebris: sicut tunc oculus cati faceret duo circa colorem, (f. 27r)... sic lumen intellectus agentis proportionaliter duo facit circa phantasma: unum, quod facit intelligibile quod est ibi in potentia, esse intelligibile in actu; et aliud, quod dat sibi actualitatem per quam possit movere intellectum possibilem. — Similiter circa intellectum possibilem duo facit: unum, quod disponit ipsum ad receptionem speciei; et aliud quod dat sibi actualitatem per quam possit elicere actum secundum" (Q. 28, f. 26v—27r).
Cum Doctor Fundatus haec scriberet, certo certius ante oculos habuit Henrici Gandavensis Quodlibet XIII, qu. 8, ubi eadem problemata cum solita prolixitate exponuntur. Hanc Noster partim in breviorem formam redegit partim vero immutavit. Intellectus enim agens etiam
Ed. Venetiis 1613, II, f. 300v—301r.