Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 163

iuxta Gandavensem "facit duo circa phantasmata et duo circa possibilem intellectum". Adest tamen non parvi momenti differentia, nam Henricus de receptione speciei intelligibilis ne verbum quidem facit, sed loco eius de causatione actus intellectionis loquitur. Ipse enim, ut notum est, non admisit necessitatem ponendi speciem intelligibilem impressam in intellectu possibili; Noster econtra eam admittit, quare eam in expositionem ipsius adversarii quasi furtim invexit.

b) Species intelligibilis. — Admissa necessitate speciei intelligibilis, iure quaeritur, ad quid talis species in processu cognitivo serviat. Terminos huius quaestionis Gulielmus accurate delimitat: "Utrum species requiratur in intellectu propter defectum potentiae vel propter absentiam obiecti; et hoc est quaerere, utrum species posita mediet inter potentiam et actum vel inter actum et obiectum" (Q. 129, f. 121v).

Secundum positionem Fundati intellectus est potentia activa, et ideo species intelligibilis non est forma elicitiva intellectionis, velut mediatrix inter potentiam et actum, ut ex. gr. in doctrina S. Thomae , sed imprimitur in intellectum possibilem hac unica functione ut exprimat et repraesentet obiectum, quando hoc ultimum non potest esse praesens in intellectu per essentiam suam; mediat igitur inter obiectum et actum, non autem inter potentiam et actum:

"Quarta opinio, quod species requiritur non propter potentiam sed propter obiectum; ut sic potentia sit activa pure. Et secundum hanc ultimam opinionem species mediat inter actum et obiectum, et solum imprimitur in intellectu possibili ut exprimat obiectum. Unde accidit speciei, ut deservit intellectui in intelligendo, quod imprimatur. Idem enim faceret quod nunc facit si posset ibi esse sine hoc quod inhaereret; quia non requiritur tanquam forma elicitiva a parte potentiae, sed solum sicut forma expressiva obiecti. Et hoc ideo quia obiectum ipsum in ratione obiecti non est ipsi intellectui praesens secundum essentiam suam" (f. 122v).

Verum quidem est quod intellectus possibilis de se potentia indeterminata est, sed ex hoc non sequitur quod indigeat specie tanquam

Ibidem, f. 301r.

Quodlibet XIII, q. 11: "In vi autem apprehensiva intellectiva nulla species requiritur de obiecto" (II, f. 309va). Cf. M. de Wulf, Etudes sur Henri de Gand, Louvain — Paris 1894, pp. 905.

Summa Theol., I, q. 85, a. 2: "Et ideo dicendum est quod species intelligibilis se habet ad intellectum ut quo intelligit intellectus."

Non est dubium quin haec sit opinio propria Nostri, cum in quaestione: Utrum ideae sint in Deo, hoc idem in proprio nomine asserat: "Ideo dico quod ita proportionaliter est in Deo sicut in nobis. In nobis autem ita est quod species, quae est in intellectu, non cadit media inter potentiam et actum, sed inter actum et obiectum" (Q. 101, f. 87r).