Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 164

forma elicitiva suae actionis, nam indeterminatio ipsius non est talis qualis ex. gr. lapidis, sed potius talis qualis indeterminatio ignis ad calefaciendum hoc vel illud lignum; et huiusmodi indeterminatio non fert secum imperfectionem nec significat defectum actualitatis:

"Et isto secundo modo intellectus possibilis est indifferens ad intelligendum hoc vel illud quantum est ex parte potentiae; et determinatur per voluntatem ad intelligendum hoc et non illud, et per speciem repraesentantem hoc determinatum (obiectum). Non quod species requiratur a parte potentiae propter defectum actualitatis potentiae, requiritur tamen propter obiectum absens, ut per ipsam obiectum praesentetur potentiae. Et sic species repraesentative determinat potentiam ad obiectum cuius est species, et voluntas imperative, sicut si caliditas esset sub imperio ignis, posset per imperium ignis calefacere hoc et non illud" (f. 123r).

Unde intellectus possibilis propter hoc solum vocatur possibilis, quia specie ei non impressa non potest exire in actum circa obiecta absentia. Intellectus agens autem in sua actione nec impressionem nec aliquam praeviam dispositionem praesupponit, sedi immediate agit in phantasmata in quibus quiditas rei materialis, quae est obiectum intellectus, cum conditionibus materialibus continetur. Intellectus agentis est has conditiones removere seu abstrahere, et ita efficere, ut id quod ibi erat intelligibile solum in potentia, fiat actu intelligibile:

"Ita quod actio intellectus agentis non est recipiendo sed quasi operando circa aliud extra se, ut circa phantasma, et ipsius est facere universale. Universalia enim, ut dicit Commentator, III De anima, cap. 18, nullum habent esse extra animam, quod intendit Plato; quoniam si ita esset, non indigeret Aristoteles ponere intellectum agentem. Unde phantasma, eo ipso quod phantasma, est obiectum intellectus agentis. Sed aliter est de intellectu possibili, quia praesupponit ante se potentiam sui generis disponentem sibi obiectum, scilicet phantasma, et ideo non potest agere sine specie recepta in se. Et sic antequam agit, patitur ab obiecto, recipiendo impressionem obiecti. Non quod ipsa species sibi imprimatur ut sit sibi forma et ratio agendi, sed sibi imprimitur ut exprimatur ut forma obiecti inter obiectum et actum; et propter hoc dicitur intellectus possibilis" (Ibidem).

c) Cognitio intuitiva. — Ex positione, quam modo descripsimus, sequitur corollarium magni momenti, quod Noster subnotare non omittit: si species requiritur solummodo propter absentiam obiecti, tunc obiecta intellectui in se et per se ipsis praesentia immediate et sine specie intueri possunt: