Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 165
"Hic praesuppositis patent multae difficultates, scilicet quod habitus animae, actus et potentiae et essentia animae et essentia divina in patria, et breviter omnia quae sunt praesentia animae per essentiam, intelliguntur sine specie, quia species solum requiritur propter absentiam obiecti. Et ipsa voluntas intelligitur sine specie et actus eius, quia omnia sunt spiritualia secundum se, et ideo per se intelligibilia. — Non sic phantasma, absolute loquendo, quia illud, ut sic, non est intelligibile ante operationem intellectus agentis, quia ut sic (f. 123v), non est mere spirituale et immateriale. Aliae autem res materiales extra intelliguntur per species impressas in possibili" (f. 123r—v).
d) Conceptus seu verbum mentis. — Effectus seu terminus intellectualis operationis, quam modo descripsimus, est 'verbum mentis'. Quod cum sit imago Verbi divini, adeo ut eius efformatio repraesentet acternam Verbi a Patre generationem, apud auctores scholasticos obiectum multimodae speculationis constituit; nostra tamen ad praesens non interest nisi examen ipsius in sensu stricte philosophico, scilicet in quantum idem est ac conceptus. — Quid igitur est verbum hoc sub aspectu acceptum? Doctor Fundatus post longam titubationem tanquam probabiliorem enuntiat sententiam iuxta quam verbum est "actus intellectus passive acceptus" (Q. 85, f. 71v), et pro ratione huiusmodi probabilitatis assignat auctoritatem Henrici Gandavensis et aliorum doctorum "modernorum":
"Ista opinio videtur probabilis, quia verbo sic dicto convenit definitio Gandavensis superius data, nam actus est terminus intellectualis operationis, non tamen realiter distinctus est; emanans ab agente secundum actum et manens in agente; et est declarativus obiecti. — Quod vero sic debet poni verbum quatuor signa adducuntur: primum est quod auctoritates Sanctorum videntur hoc dare, sicut allegatum est.
Iuxta haec tritum illud axioma: 'nihil est in intellectu quod non prius fuerit in sensu', integrandum est cum hoc supplemento leibniziano: 'nisi ipse intellectus', quod tamen apud Nostrum innatismum non implicat. — Similis est positio Henrici Gandavensis, Quodl. IV, q. 7: "Sic ergo de divina essentia praesente intellectui creato, ut visibili per essentiam, et de ipso intellectu sibi praesente per substantiam, ponimus quod sine omni specie media cognoscuntur ab intellectu. Simili modo ponimus hoc idem de omni quod per suam essentiam praesens est in intellectu quocumque modo" (I, f. 149d).
Quaestio 85 edita est a M. Schmaus, Der Liber Propugnatorius des Thomas Anglicus und die Lehrunterschiede zwischen Thomas von Aquin und Duns Skotus, in Beiträge zur Geschichte der Philosophie des Mittelalters, XXIX, Münster 1930, II. Teil: Die Trinitarischen Lehrdifferenzen, pp. 253*—271*; ibidem, pp. 234*—285* editae sunt aliae quinque quaestiones Nostri, nempe: 78—79, 83, 90 et 91.
In hac quaestione, f. 69v. Cf. Henricum, Summa, art. XL, q. 7: "Verbum est terminus actionis intellectualis, emanans ab intelligente secundum actum, manens in ipso intelligente, alterius declarativum" (I, f. 260r).