Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 166

Secundum, quia doctores moderni temporis in hoc concordant: Gandavensis et Murro et Mediavilla. Tertium est quod plures difficultates solvuntur; per hoc etiam patet, utrum in patria formetur verbum vel non, utrum de re praesenti, utrum in quolibet actu, utrum actu directo vel reflexo, et omnia talia . . . Quartum signum est, quod hoc modo ponendo salvantur omnia quae ponuntur a parte intellectus: nam sive ponatur species in intellectu sive non, adhuc potest poni verbum ex quo est actus. Similiter, ponendo terminum realiter differentem vel non realiter differentem, adhuc verbum salvari potest. Similiter, ponendo quod intelligentia et memoria sint duae vires vel quod sint una, stat cum hoc quod verbum ponitur esse actus" (Q. 85, f. 71v).

Quoad entitatem vero quae verbo mentis seu conceptui competit, Noster, verbis S. Augustini innixus, concludit conceptum esse passionem in anima seu "accidens inhaerens menti":

"Item, Augustinus, IX (De Trinitate, cap. 8, de magnis: Conceptam rerum veritatem notitiam tanquam verbum apud nos habemus, et dicendo intus gignimus; nec a nobis nascendo discedit. Cum autem ad alios loquimur, verbo intus manenti ministerium vocis adhibemus. — Ex his patet quod verbum est accidens inhaerens menti" (Q. 84, f. 68v).

Conceptus ergo habet esse reale physicum in intellectu tanquam subiecto, non est igitur ens mere ideale seu logicum.

Iuxta verba S. Augustini modo allegata "cum autem ad alios loquimur, verbo intus manenti ministerium vocis adhibemus", praeter verbum mentale seu conceptum habemus etiam verbum vocale seu vocem, cuius officium est significare. Sed quid: an conceptum vel rem ipsam extra mentem? Fundatus respondet quod vox immediate quidem conceptum, sed principaliter et finaliter ipsam rem extra significat:

"Ideo dicitur ad argumentum quod vox immediate significat ipsam passionem sive conceptum, sed principaliter et finaliter significat ipsam rem extra. Et sicut non fit praedicatio propter ipsas voces, similiter non fit praedicatio propter ipsas conceptiones, sed fit praedicatio rei de re. — Tamen aliter: quod ista tria se habent secundum ordinem: species rei intelligibilis in anima, quiditas rei, et res ut individualiter

Scilicet Ioannes Murrho, O. F. M., de quo cf. P. Glorieux, La littérature quodlibétique, Paris 1935, II, p. 158.

Richardus de Mediavilla, Sent. I, d. 27, a. 2, q. 1: "Et sic verbum est formatus conceptus quem intellectus format; et sic magis proprie dicitur verbum, quia verbum dicit rem emanantem a dicente. Intelligere vero dicit 'quod' ut manens intelligibile, et etiam ipsa species" (ed. Venetiis 1509, f. 88a).

Ita opinatur etiam Doctor Subtilis, Op. Oxon., I, d. 17, q. 3, n. 19: "Illud quod significatur per vocem proprie est res; sunt tamen signa multa ordinata eiusdem significati: littera, vox et conceptus" (ed. Vivès, X, p. 378).