Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 167
exsistit; ita quod quiditas rei est illud quod primo intelligitur, et ideo quiditas primo per vocem significatur. Tunc quando dicunt auctoritates quod vox significat passionem in anima, accipiunt ibi passionem non pro specie inhaerente menti quae est sibi ratio intelligendi, sed pro ipsa quiditate rei intellecta, quae dicitur passio in anima, quia est in anima sicut cognitum in cognoscente" (Ibidem).
3. Ratio et limites humanae cognitionis
a) Lumen naturale — cognitio naturalis. — Notum est quod S. Bonaventura eiusque discipuli ad plenam certamque veritatis cognitionem necessariam censebant immediatam luminis increati assistentiam. Etiam Henricus Gandavensis, modo suo, eiusdem luminis illustrationi tribuit possibilitatem cognoscendi verum sub ratione veri.
Noster viam scholae bonaventurianae hac in re relinquens nec Gandavensi assentiens, contra ambos modos ponendi sine ulla haesitatione declarat: "Unde concedendum est quod anima potest videre aliqua, immo omnia naturaliter cognoscibilia mediante lumine naturali, sine aliquo tali lumine supernaturali, supposita semper influentia Dei generali" (Q. 19, f. 18v).
Lumen utique istud naturale nihil aliud est quam lumen proprium ipsius intellectus agentis a Creatore sibi inditum, influentia vero Dei generalis eadem est ac providentia divina universalis "secundum quod indidit sibi lumen naturale ad omnia cognoscibilia naturaliter cognoscenda" (Q. 2, f. 2v).
Contra positionem bonaventurianam, inter alia argumenta, ad nobilitatem animae humanae appellat, quae, Deo volente, non debet deficere in necessariis ad suam actionem naturalem:
"Anima est nobilissima inter omnes alias creaturas; ergo sicut quaelibet alia creatura habet instrumenta propria per quae potest elicere actionem suam naturalem, sic anima, immo multo fortius, cum sit nobilior, debet habere instrumenta propria per quae possit elicere actionem suam naturalem quae est intelligere. Sicut enim natura non deficit in necessariis, secundum Aristotelem et Commentatorem, II De caelo et mundo et III De anima, sic nec Deus" (Q. 19, f. 18v).
Opinio autem Gandavensis opponit, quod omni gradui cognitionis
Summa, art. I, q. 2: "Absolute ergo dicendum quod homo synceram veritatem de nulla re habere potest, ex puris naturalibus eius notitiam acquirendo: sed solum illustratione luminis divini" (I, f. 8r): cf. Quodl. IX, q. 15 (I, f. 110v—112r).
Hanc quaestionem cum brevi introductione edidit A. Daniels, Wilhelm von Ware über das menschliche Erkennen, in Beiträge zur Geschichte der Philosophie des Mittelalters, I Supplementband, Münster 1913, pp. 309—318.