Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 168

competit sua ratio operandi; et si in omni actione requiretur lumen supernaturale, nulla cognitio esset naturalis, quod falsum est:

"Sicut lumen gloriae sufficit ad cognoscendum omnia quae spectant ad cognitionem gloriosam, et lumen fidei ad cognoscendum omnia quae subsunt fidei, ita lumen naturale ad cognoscendum omnia quae subsunt cognitioni naturali, supposita, dico, universali influentia divina. — Item, si lumen supernaturale requiretur in omni cognitione intellectuali, cum omnis operatio accipiat denominationem et qualificationem ex modo et ratione operandi, sequitur quod omnis talis operatio esset supernaturalis" (Ibidem).

Et si adversarii arguant necessariam luminis infallibilis assistentiam ad praeveniendos errores intellectus nostri fallibilis, vel ad discernendum verum a falso, quae per speciem, iuxta ipsos, indifferenter repraesentarentur, Noster negat quod error ex insufficientia luminis naturalis proveniat, nam in rei veritate "error contingit in anima ex hoc quod male utitur illo lumine naturali"; quod vero ad species spectat, "species quantum est de se, semper repraesentat verum et facit cognitionem veram; unde quod accidit error in cognitione, hoc est aliunde, puta ex passione vel ex aliqua alia indispositione concurrente" (f. 19r).

b) Limites cognitionis naturalis. — Ut ex praedictis manifesto apparet Gulielmus de Ware dignitatem intellectus humani strenue vindicat atque de possibilitate et obiectivitate humanae cognitionis nullatenus dubitat. Sed alia ex parte etiam limites eiusdem cognitionis non minori firmitate determinat; errant qui imaginantur quod "ad quaecumque cognoscenda supernaturalia et naturalia sufficiunt scientiae acquisitae et potentia naturalis cum lumine naturali sibi indito naturaliter" (Q. 2, f. 2v). Potentia enim naturalis, solo lumine naturali, non valet cognoscere nisi obiecta naturalia, modo naturali:

"Quando agens agit mediante instrumento aliquo, impossibile est ipsum agens attingere per actum suum obiectum aliquod excedens naturam instrumenti. Exemplum: quia mediante serra non attingitur archa, sed divisio ligni solum. Sed omnis operatio naturalis intellectus nostri est mediante lumine naturali tanquam instrumento: igitur non potest pertingere mediante isto lumine ad aliquod scibile quod istud lumen excedit. Sed multa sunt scibilia talia, scilicet resurrectio mortuorum, et quod Deus sit trinus et unus, et partus Virginis et huiusmodi multa" (Ibidem).

Similiter respondet etiam Duns Scotus, Op. Oxon., I, d. 3, q. 4, n. 14: "Respondeo: ista veritas quiescit in intellectu quod potentia non errat circa obiectum proportionatum nisi indisposita sit" (IX, p. 182s).