Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 169

Habet tamen intellectus noster in se quandam dispositionem passivam seu potentiam obedientialem ad recipiendum aliquod donum supernaturale, quo adiuvante potest videre illa ad quorum visionem proprium lumen, utpote parvum ac limitatum, non sufficeret. Ex hoc tamen non sequitur quod inter potentiam intellectivam et obiecta supernaturalia sit omnimoda improportio, qualis est ex. gr. inter visum et sapores, sed potius talis qualis inter oculum et aliquod obiectum visibile parvum, quod lumine quidem proprio, utpote modico, videre non potest, lumine tamen maiori potest:

“Ita dico hic, quod ista improportio est parvitatis luminis naturalis et potentiae ad tale visibile, et ideo de se non potest assurgere ad illius cognitionem, sed requirit aliud lumen disponens potentiam et fortificans. — Quod autem accipitur in minori, quod potentia naturalis non fit non naturalis per donum supernaturale, verum est; tamen in virtute illius doni potest in aliquod cognoscibile cognoscendum in quod non possit ex proprio lumine tantum, eo quod tale donum fortificat potentiam et elevat ipsam supra se” (f. 3r).

III. Theologia naturalis

Inquirenti de Deo duplex quaestio occurit solvenda: ‘si est’ seu de existentia, et ‘quid est’ seu de essentia vel quiditate et de his quae essentiam consequuntur, scilicet de attributis. In promptu est quod ex his duobus primo loco quaestio de existentia est dirimenda, etiamsi prius oporteat scire quid sit illud quod per hoc nomen ‘Deus’ significatur.

I. Propositio ‘Deus est’ demonstratione indiget

Oportetne demonstrare Deum esse, an vero sit per se notum velut haec propositio “omne totum est maius sua parte”, cuius veritas, terminis intellectis, immediate et sine ulla demonstratione percipitur? Explanatio huius quaestionis apud Nostrum satis spissa et operosa est cum solutione aliquantulum ambigua.

Iuxta Fundatum illa propositio est per se nota quae ex intellectu terminorum et per evidentiam propriam innotescit, non autem ex aliis propositionibus notioribus, ut v. gr. conclusio alicuius syllogismi: “Illa propositio est per se nota quando scito quid significatur nomine termini, statim ex natura termini, non ex relatione ad aliud, scit praedicatum

Quaestio 21, id est: Utrum Deum esse sit per se notum, edita est apud A. Daniels, Quellenbeiträge und Untersuchungen zur Geschichte der Gottesbeweise im 13. Jahrhundert, in Beiträge zur Geschichte der Philosophie des Mittelalters, VIII, Münster 1909, pp. 98—104.