Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 170

inesse tali subiecto; quod non contingit in aliqua conclusione" (Q. 21, f. 20r). Unde non omnis propositio necessaria, eo ipso quod necessaria, est etiam per se nota, sed solum illa "quae non habet evidentiam ab alio sed a se solum; quod non habet omnis propositio necessaria" (Ibidem).

Si nunc quaeratur utrum huiusmodi conditiones huic propositioni 'Deus est' conveniant necne, Gulielmus ita respondet ac si tam negantibus quam affirmantibus satisfacere vellet: distinguit imprimis propositionem magis per se notam et minus per se notam; deinde declarat propositionem 'Deus est' esse minus per se notam quoad nos, ut tandem praeter exspectationem concludat: "ideo ista propositio non est per se nota . . . quoad nos". Sed adducamus verba Auctoris:

"Ideo dicitur sic, quod sicut inter propositiones de contingenti est aliqua magis contingens et aliqua minus . . . Similiter in propositionibus per se notis est dare aliquam propositionem per se notam in suo potissimo esse, et aliam minus per se notam, non in potissimo esse notionis. Illa propositio est per se nota in potissimo suo esse quoad nos, quando significata terminorum sensibiliter et experimentaliter sciuntur sine magno labore, sicut patet de terminis huius propositionis "omne totum est maius sua parte": sensibiliter enim scit homo quid est totum et quid pars. Et illa propositio est minus per se nota, quando significata terminorum non sciuntur sensibiliter sed cum magno labore, saltem quoad nos. Et quia sic est de significatis terminorum huius propositionis 'Deus est' quod homo nescit nisi cum magno labore, ideo ista propositio non est per se nota, quia prima, dico quoad nos, licet simpliciter sit notissima" (Ibidem).

Ex praemissis equidem conclusionem potius hoc modo antecepimus: ideo ista propositio est minus per se nota. Tota namque solutio tenorem affirmativum habet, ut etiam ex responsionibus ad obiecta apparet, ubi identidem repetitur: "hoc non obstat quin ista propositio sit per se nota modo supradicto", quod intelligitur non solum de propositione ut in se est seu simpliciter, sed etiam quoad homines, saltem sapientes: "Item, et aliter, quod propositio non est iudicanda talis vel talis secundum iudicium cuiuslibet, sed respectu sapientis . . . cum respectu sapientis et non ipsius (insipientis) debet iudicari per se nota vel non per se nota" (Ibidem).

Loco "ideo . . . notissima" in A, f. 15b legitur: "Ideo ista propositio non est per se nota sicut prima", in C vero f. 21d: "Ideo ista propositio non est per se nota quia prima", similiter apud A. Daniels, loco cit., p. 102; ibidem, nota 2 dantur lectiones variantes cod. Vindob. Nat. 1438: "quasi prima", et cod. Oxford, Merton 103: "Ideo ista propositio non est per se nota quoad nos, licet in esse suo potissimo et ideo per se nota quia prima omnium."