Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 171

Ita, scilicet affirmative, intellexit hanc solutionem etiam A. Daniels; et quia Fundatus pro parte affirmativa citat Proslogion S. Anselmi, ideo idem cl. Auctor Nostrum quoque fautoribus celebris illius argumenti ontologici adnumeravit.

Cum tamen immutationi textus, quam modo coniectavimus, codices manuscripti non suffragentur, intentio Gulielmi ita intelligenda videtur: haec propositio 'Deus est', cum sit iudicium analyticum in cuius subiecto includitur praedicatum, de iure per se nota est, et restat talis etiam si aliqui de facto relationem praedicati ad subiectum perspicere non valent. Hoc sensu resolvitur quaestio ad partem affirmativam, et etiam argumentum Proslogii nonnisi hoc sensu valet, scilicet si aliquis ita sapiens est ut illud penitus perspiciat. Sed nos communes mortales de lege communi, — et hoc est quod ad praesens nostra interest —, Deum esse nonnisi cum magno labore, id est per demonstrationem scimus; quod idem valet ac dicere: "ista propositio non est per se nota... quoad nos".

Ceterum, hanc interpretationem exigit etiam aliud Doctoris Fundati principium: "Nihil de Deo cognoscimus nisi per effectus ad quos se habet in ratione causae efficientis" (Q. 22, f 20v). Si nihil, ergo nec existentiam, et si per effectus, itaque non per se et immediate. — Si autem de intentione Nostri aliquod dubium adhuc restaret, illud definitive tollet nota marginalis in imo folio prima manu apposita, quae ad hoc ipsum addita videtur ut quaestionem minus clare expositam melius explanet:

"Illa propositio quae nullo modo potest cognosci a nobis nisi arguitive et per demonstrationem, non est per se nota nobis. Huiusmodi est haec: Deum esse. — Maior est manifesta de se. Ex quo enim non cognoscitur nisi demonstrative, non potest a nobis per se cognosci, quia 'per se' et 'per aliud' opponuntur. — Minor patet, quia in notitiam terminorum huius propositionis non possumus nunc devenire nisi per arguitionem ab effectu ad causam; quia tolle effectum, nunquam scietur significatum terminorum; et ex notitia terminorum immediate dependet inhaerentia praedicati ad subiectum. Ergo in fine discursus assentitur propositioni non ex evidentia terminorum, sed propter demonstrationem, quia quod praecisa causa causae, scilicet notitia terminorum, est causa causati, scilicet compositionis et inhaerentiae terminorum. Huiusmodi est demonstratio per effectus" (f. 19v).

Loco cit., p. 125.

Haec nota marginalis in codd. A et C non invenitur.