Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 172

2. Viae ad exsistentiam Dei demonstrandam

Si Deum esse non est per se notum nobis, necesse est, fide utique exclusa, ad hanc veritatem per demonstrationem pervenire. Quae quidem demonstratio non erit a priori seu propter quid, sed solum a posteriori seu quia, accipiendo effectus pro medio ad concludendum esse de Deo.

Doctor Fundatus in quaestione: Utrum Deus sit (Q. 15, f. 12r), pro fundamento allegat verba S. Augustini, quae non solum Deum esse affirmant, sed simul etiam nominis definitionem, pro ulteriori argumentatione necessariam, exprimunt: "Universa rerum natura proclamat habere se praestantissimum Conditorem", et "Omnes hoc Deum esse consentiunt quod ceteris rebus anteponunt" (f. 12v). Ad probandum autem quod tale ens in rerum natura existit, Noster, sine ulla ambitione novitatis, sex enumerat argumenta seu vias, non omittens indicare quemnam istae viae habeant auctorem.

a) Aristoteles, VIII Physicorum, ex motu nititur ostendere Deum esse. Ast via ista Gulielmo minus placet, qua de causa modum arguendi Aristotelis crisi submittit: "Sed ista via probandi Deum esse infirmior est omnibus aliis, quia secundum istam viam Angelus non posset movere se de loco ad locum, nec voluntas posset seipsam movere"; praeterea, "secundum istam viam non esset devenire ad aliquod primum immobile, sed ad multa immobilia, quod tamen est contra mentem Philosophi, VIII Physicorum" (Ibidem).

b) Praeferenda est igitur huic argumento, ex moto physico desumpto, via qua idem Philosophus procedit II Metaphysicorum, probans Deum esse per argumentum ex ordine causarum desumptum: "Hoc est causatum ab aliquo, et illud ab alio; et non est ire in infinitum in causis essentialiter ordinatis: ergo erit dare unam causam primam omnium, quae non sit ab alia causa; quia si non est dare primum, nec aliquod posterius" (Ibidem).

c) Porro, medium demonstrationis sumi potest etiam ex regimine universi; nam si in rerum natura aliqua sunt creabilia, necesse est illa ab uno increabili exsistentiam recepisse. Et hanc dicit fuisse viam Aristotelis, XII Metaphysicorum, et Ioannis Damasceni, De fide orthodoxa, I, cap. 3.

Edita est apud A. Daniels, Quellenbeiträge cit., pp. 89—97.

De Trinitate, XV, c. 6, n. 6 (PL 42, 1061).

Cap. 5 (II, pp. 350—53).

Lib. I a, c. 2 (II, pp. 486s).

Lib. XI, c. 10 (II, pp. 609—11).

PG 94, 795.