Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 173

d) Quarta via est S. Anselmi, Monologion, cap. 1, quae ex imperfectione rerum exorditur, ut ad unum perfectissimum ascendat: "Nam is est dare aliquod iustum, est dare aliquod iustum perfectum secundum essentiam, per cuius participationem alia dicantur iusta" (Ibidem).

e) Etiam possibilitas seu contingentia rerum arguit Deum esse, iuxta viam Richardi a S. Victore, II De Trinitate. "Quia enim quaelibet res creata de se possibilis est, de se firmitatem et permanentiam non habet, sed habet hoc ab alio" (Ibidem).

f) Ultimo tandem loco Fundatus mentionem facit de argumento ideologico seu potius noologico S. Augustini, II De libero arbitrio, cap. 12, quo ostenditur Deus esse ex illustratione super mentes nostras: "Per hoc enim quod videmus aliquas veritates immutabiles, quae non possunt videri mente nostra quae mutabilis est, probat aliquam veritatem esse primam".

E modo quo Gulielmus de Ware haec argumenta recitat, plane apparet quod sua intentio non erat nec nova afferre nec antiqua per longum et latum examinare, sed solummodo in mentem lectoris revocare; sunt enim argumenta iam a saeculis nota. Iudicium nonnisi de argumento 'ex motu' dicit, idque insufficiens declarat. Omnes autem viae quas recitat, a posteriori procedunt seu ab effectibus ad causam ascendunt. Hoc sensu debet intelligi etiam argumentum noologicum S. Augustini; nec est supponendum quod Noster, referendo hoc argumentum, retractare voluerit illa quae iam prius contra doctrinam illuminationis dixerat.

Celebre autem argumentum 'ontologicum' inter has vias locum non obtinuit; quod quidem mirum non est, cum S. Anselmus in Proslogio non procedat "a posteriori, accipiendo effectus pro medio", unica via quae iuxta principia Doctoris Fundati rationi naturali in statu praesenti versus Deum aperta est.

PL 158, 144s. Iuxta cod. C, f. 14 a hoc argumentum est "ex perfectione rerum".

Cf. cap. 8 (PL 196, 905).

Num. 34 (PL 32, 1259).

Haec verba ab A. Daniels, loco cit., p. 92 desumpsimus, quia in nostro codice legitur solum: "Idem etiam patet ex illustratione; et haec est via Augustini, II De libero arbitrio, cap. 4."

"Nos autem non habemus scientiam de Deo propter quid, eo quod nihil est prius eo et causa ipsius, sed scientiam quia et a posteriori, accipiendo effectus pro medio ad concludendum aliquid de eo, ut talem perfectionem sibi inesse" (Q. 3, f. 4v). — Cf. Scotum, Ordinatio, I, d. 2, n. 39: "Ad primam quaestionem sic procedo, quia de ente infinito sic non potest demonstrari esse demonstratione propter quid quantum ad nos, licet ex natura terminorum propositio est demonstrabilis propter quid. Sed quantum ad nos bene propositio est demonstrabilis demonstratione quia ex creaturis" (II, p. 148); et Quaest. Metaph., I, q. 1, n. 9: "Ad maiorem dicendum quod non oportet quodlibet