Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 174
3. Attributa divina
a) Possibilitas et modus cognoscendi attributa. — In quaestione: Utrum per creaturas possit homo aliquid scire de Deo (Q. 20, f. 191), Doctor Fundatus positionem, seu potius modum dicendi, suorum praedecessorum relinquit. Opinio enim fuit, ut nota marginalis advertit, "quatuor doctorum, scilicet Alexandri, Bonaventurae, Thomae et Aegidii" quod de Deo potest cognosci 'si est', non autem 'quid est'. Iuxta Nostrum econtra per creaturas quodammodo etiam quiditas Dei cognosci potest, in tantum scilicet in quantum similitudo et vestigium Creatoris in illis relucet:
"Dico igitur aliter, quod sicut aliquid sensibiliter potest cognosci tripliciter, ita aliquid cognoscitur intellectualiter tripliciter . . . (f. 19v)... Sic 'quod quid est' Dei potest cognosci tripliciter: per essentiam sive per nudam praesentiam; et sic solum videtur a beatis. Per speciem propriam, et sic non potest videri ab homine viatore, quia nunquam potest cognosci aliquid per speciem propriam nisi illa species inhaereat ipsi potentiae cognoscitivae, causata ab obiecto praesente; Deus autem non est sic praesens intellectui viatoris. Per speciem alienam, et sic 'quod quid est' Dei potest cognosci per creaturam in qua relucet similitudo Dei et vestigium Creatoris; quia cognoscendo creaturam esse bonam per participationem, arguitur ex hoc aliquid esse bonum per essentiam" (f. 191—v).
Ad extensionem vero huiusmodi cognitionis quod attinet, prae oculis habendum est quod "omnia quae sunt simpliciter perfectionis in creaturis (utputa sapientia, bonitas etc.) possunt ostendi esse in Deo per rationem naturalem; quae autem dicunt modum perfectionis et non perfectionem simpliciter, sicut relationes, non possunt ostendi esse in Deo naturaliter (Q. 22, f. 211).
Fundatus non immoratur in singulis perfectionibus divinis ostendendis, sed solummodo — velut notas fundamentaliores — infinitatem secundum essentiam et secundum potentiam demonstrat; in quaestione vero speciali divinae unitatis demonstrabilitatem examinat. Quid sibi de ceteris attributis videatur, ex principiis quae praemisimus sponte apparet.
b) Infinitas Dei secundum essentiam. — Noster in eadem quaestione ubi existentiam Dei demonstrat, ostendit etiam eius infinitatem; primo secundum essentiam, deinde vero secundum potentiam. Ad probandum
subiectum habere principia priora se . . . De Deo autem solummodo est demonstratio quia; et ideo loco talium principiorum sumitur effectus pro medio, per quos concludimus perfectionem Dei de Deo tanquam per medium notius nobis" (ed. Vivès, VII, p. 15b).