Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 175
infinitatem Dei secundum essentiam pro medio demonstrationis assumit, (vel potius supponit, quia nondum probavit), summam Dei simplicitatem: "Secundo ostenditur quod Deus sit infinitus secundum essentiam, quia essentia divina est simplex in fine simplicitatis" (Q. 15, f. 12v). Quod enim est simplex, non potest componi aliis, per consequens nec limitari ideoque non habebit finitatem, nec ad aliquod genus determinatur. Praeterea, quia in ordine rerum datur unum extremum, scilicet materia prima, quae est pure passiva et in potentia ad omnem actum, necesse est dari aliud extremum quod sit pure activum; et "quod est pure activum, ut Deus, habebit in se omnes perfectiones: quare Deus erit infinitus intensive, quia habens in se omnem perfectionem intranee" (Ibidem).
c) Infinitas Dei secundum potentiam. — Ex infinitate Dei secundum essentiam immediate sequitur infinitas eiusdem secundum potentiam seu omnipotentia. Potentia namque Dei in eius essentia fundatur et "sic certum est quod est infinita. Quare hoc? Quia fundamentum est infinitum, et potentia idem est re cum fundamento" (f. 13r). — Ad eandem conclusionem pervenit Gulielmus comparando potentiam Dei sive ad actus eius immanentes, ut intelligere et velle, sive ad actus eius transeuntes, ut ad actum creationis et conservationis: actus enim immanentes, cum sint idem cum essentia infinita, erunt et ipsi infiniti; actus vero transeuntes, ut mundum ex nihilo creare vel eundem infinito tempore conservare, similiter infinitam arguunt potentiam.
d) Unitas Dei. — Gulielmus de Ware, cum de unitate Dei ex professo investigat, a via communi iam in ipsa quaestionis positione declinat. Non enim quaerit, ut alii theologi ante ipsum solebant, utrum Deus sit unus, sed potius: Utrum Deus esse tantum unum possit probari ratione demonstrativa vel sola fide teneatur (Q. 16, f. 13v). Quaestioni autem sic propositae primus inter theologos scholasticos negative respondens, viam aperuit longae seriei doctorum qui saeculo subsequenti hac in re exemplum eius imitati sunt.
Noster igitur, expositis perpensisque rationibus tam philosophorum quam theologorum, ad hanc — pro suo tempore satis audacem — conclusionem venit: "Iudicio meo istae rationes non concludunt nisi quia nos credimus ita esse" (f. 14v). Non concludunt autem partim quia
Edidit P. Muscat, art. cii., pp. 344—50; ibidem, pp. 342s enumerantur r 3 auctores saec. XIVi, qui influxum Gulielmi de Ware in quaestione de demonstrabilitate unitatis Dei subiisse videntur.
Huic sententiae videtur alludere Subtilis cum in Ordinatione, I, d. 2, n. 163 dicit: "In ista quaestione conclusio est certa. Sed dicunt aliqui quod haec conclusio non est demonstrabilis, sed tantum accepta per fidem" (II, p. 225).