Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 176
falsa supponunt vel insufficientes sunt, partim vero quia per easdem rationes concludendum esset unam tantum esse personam in Deo; quod falsum esset et contra fidem. Sed etsi rationes demonstrativae deficiunt, non desunt tamen rationes probabiles: "Ideo sustinendo quod sola fide teneatur Deum esse unum, licet praesupposita fide posset hoc aliqualiter probari..." (Ibidem).
Has vero rationes probabiles Doctor Fundatus adducit occasione quaestionis: Utrum multitudo creaturarum possit esse immediate ab uno principio (Q. 102, f. 88r), circa quod problema intendit procedere: "primo, ostendendo quod diversitas creaturarum arguit probabiliter unitatem primi principii scilicet Dei".
Diversitas autem creaturarum triplici via perducit nos ad unitatem primae causae, secundum quod Deus se habet ad creaturas in ratione triplicis causae, scilicet efficientis, formalis et finalis. Ex creaturis enim tamquam effectibus primi efficientis, devenitur ad unum primum efficiens. A consideratione vero causae formalis exemplaris rerum ducimur ad unam formam a materia maxime separatam, idcirco perfectissimam, quae perfectiones omnium rerum universaliter in se continet. Si tandem ratio causae finalis attendatur, similiter apparet quod omnia ad unum finem ordinantur sicut exercitus ad unum ducem .
4. Distinctio formalis attributorum
Gulielmus de Ware in prolixa et laboriosa simulac delicata quaestione: Utrum attributa divina distinguantur re vel ratione vel qualiter (Q. 17, f. 14v), examinatis per ordinem opinionibus Aegidii Romani, S. Thomae, Henrici Gandavensis, Godefridi de Fontibus et Richardi de Mediavilla, aliam proponit solutionem, quae a nota marginali tam ad dexteram quam ad sinistram apposita 'opinio propria' declaratur. Et iuxta hanc positionem perfectiones attributales, quas simplicissima essentia divina unitissime et verissime continet, non differunt nec re nec intentione nec intellectus operatione, sed ratione reali obiectiva seu formaliter, ita scilicet quod ista distinctio, licet non sit realis, omnem prorsus operationem intellectus tam creati quam increati praecedit. Si nihilominus Noster aliquando dicat attributa 'differre ratione', hoc neminem debet in errorem inducere, nam ipse in hoc contextu per rationem non intelligit facultatem intellectivam, sed potius rationes reales seu obiectivas et formales diversarum perfectionum, quarum quidem distinctiones intellectus non facit sed invenit; et praecise hae
Cf. Aristot., Metaph., XI, c. 10 (II, p. 611, lin. 3—4).
Opiniones in textu recitatae his auctoribus attribuntur in margine.