Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954
p. 177
distinctiones sunt fundamentum et causa diversitatis conceptuum quos mens nostra de una et simplicissima divina essentia efformat. — Sed iam ipsi auctori loquendi potestatem concedamus:
“Alia est opinio, quod circumscripto omni intellectu creato et increato adhuc ista attributa different ratione.” Et hoc ostenditur sic: quia istae perfectiones attributales ibi sunt unitissime et verissime; unde dicit Dionysius, cap. 9 De divinis nominibus, quod causa prima habet in se et circumvolvit rationes omnium creatorum. Ex primo, scilicet ex hoc quod sunt ibi unitive, tollitur omnis compositio quae arguit imperfectionem, et est ibi maxima simplicitas. Ex secundo, scilicet quod sunt ibi verissime, sequitur quod sunt ibi verissimae perfectiones talium attributorum. Unde Richardus, II De Trinitate, cap. 20: In illo summo bono vere unitas, vere simplicitas et veritas et identitas. — Sed tunc arguitur sic: veritas ex proprietate sua aliter habet immutare (intellectum) quam bonitas ex proprietate sua; sicut ergo in creaturis verum et bonum et ens differunt ratione omni intellectu circumscripto, quia proprium modum habent immutandi alium et alium, similiter erit de attributis, quod ibi erit vera ratio boni ex hoc quod essentia divina nata est sic movere voluntatem, et similiter ratio veri ex hoc quod nata est (sic) movere intellectum circumscripto omni intellectu, ex hoc solum quod aliter et aliter nata est movere intellectum et voluntatem” (f. 161).
Si igitur ratio unius perfectionis aliter movet intellectum quam ratio alterius, luce clarius est quod ratio unius non est ratio alterius, et quod una ratio potest intelligi sine alia, ut ex exemplis Auctoris plenius patebit:
“Item, ad hoc est ratio Augustini in simili, V Trinit., cap. 6, vult probare quod alia est notio innascibilitatis et alia paternitatis... Idem argumentum facio in proposito, quia si Pater non esset sapiens, adhuc nihil prohiberet ipsum habere potentiam, quia non ex hoc quod aliquis
Hoc sensu intelligitur ‘ratio’ etiam a S. Bonaventura, De mysterio Trinitatis, q. 3, art. 1 Resp.: “Sunt ergo in Deo omnes conditiones nobilitatis, scilicet potentia et sapientia... et cetera similia vere, perfecte et summe sub propria et perfecta ratione” (V, p. 70b).
De significato huius termini ‘ratio’ cf. Duns Scotum, Ordinatio, I, d. 2, n. 401: “Potest autem vocari ‘differentia rationis’, sicut dixit doctor quidam; non quod ‘ratio’ accipiatur pro differentia formata ab intellectu, sed ut ‘ratio’ accipitur pro quiditate rei secundum quod quiditas est obiectum intellectus” (II, p. 355); quoad solutionem vero vide Op. Oxon., I, d. 8, q. 4, n. 17: “Ad quaestionem respondeo et dico quod inter perfectiones essentiales non est tantum differentia rationis, hoc est diversorum modorum concipiendi idem obiectum formale; ... Est ergo ibi distinctio tertia praecedens intellectum omni modo; et est ista quod sapientia est in re ex natura rei, et bonitas est in re ex natura rei. Sapientia autem in re formaliter non est bonitas in re” (IX, p. 644b).