Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 2 · June–August 1954

p. 178

est potens, sequitur quod sit sapiens; est enim invenire potentiam sine sapientia. Ergo in Deo alia est ratio sapientiae et alia potentiae omni intellectu circumscripto, sicut omni intellectu circumscripto alia est innascibilitatis et paternitatis notio" (Ibidem).

Noster etiam atque etiam insistit in ostendendo ac probando, quomodo et quare distinctio attributorum omnem operationem cuiusvis intellectus necessario praecedat: potentiae etenim obiectum suum non faciunt; ergo praesupponunt, quia actum circa nihil elicere non possunt. — Cum huiusmodi distinctionis applicatio tam philosophica quam theologica capitalis momenti sit, operae pretium erit Doctorem Fundatum de eius natura atque ratione amplius percontari. — En causa quare debet distinctio perfectionum praecedere operationem etiam ipsius intellectus divini:

"Item, in prima praesentatione ipsius essentiae divinae divino intellectui et voluntati Deus intelligit essentiam suam et vult eam. Isti actus sunt distincti ante omnem aliam operationem, quia nulla praecedit per positum, quare et formales rationes obiectorum suorum ante omnem operationem sunt distinctae. Quod probatur, quia immediate intellectus intelligit obiectum suum et voluntas vult suum: ergo praesupponitur distinctio formalis boni et veri ante omnem operationem intellectus" (Ibidem).

Si igitur ista distinctio nullatenus est operata ab intellectu, necesse est ut proveniat a parte rei intellectae, scilicet essentiae divinae:

"Dico ergo quod circumscribendo omnem operationem intellectus creati et increati distinguente(m) et operante(m) distinctionem attributorum, attributa differunt in divina essentia pro eo quod ex parte sua nata sunt diversimode immutare intellectum et voluntatem. — Item, potentia volitiva non facit obiectum suum sed praesupponit, et similiter potentia intellectiva; itidem saltem verissimum de obiecto simpliciter primo, quia si sic, tunc potentia operaretur et eliceret actum respectu nihili, quia respectu nullius obiecti. Sine ergo omni operatione distinguente habemus potentiam, actum et obiectum distincta secundum rationes suas: ergo ordine naturae verum et bonum praecedunt actum intelligendi et volendi" (f. 16v).

Et si obiciatur: quomodo possunt haec cum summa simplicitate divina concordari, praesertim cum omnis differentia consurgens ex

Cf. Scotum.

Loco "attributa . . . voluntatem" codd. A, f. 12c et C, f. 18a sic habent: "attributa differunt in divinis (add. mg. A: ratione) pro eo quod ex parte sua nata est essentia immutare intellectum et voluntatem diversimode."