Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 267
Distinctione reali reiecta argumenta Fundati ad hoc imprimis tendunt ut vulnera illius positionis detegant; sed alia ex parte non ignorat etiam suae solutioni non pauca obici posse. Nam ex. gr. si idem est in creatura esse et essentia, videretur sequi quod etiam creatura sit simplex sicut Deus, quia sine potentialitate et limitatione. — Ast iuxta Fundatum hae et similes obiectiones vel timores omni prorsus fundamento carent, nam etiamsi esse et essentia sunt idem realiter, creatura nihilominus differt a Deo et quidem praecise in hoc quod creatura est, et qua talis habet esse non a se ut Deus, sed ab alio, per consequens esse eius est contingens; et quia contingens, in se et per se habet suam potentialitatem aeque ac limitationem:
“Ad secundum dico quo dnon obstante quod sit idem esse cum essentia, adhuc creatura dicitur esse composita ex potentia et actu, quamquam illa duo sint in ipsa unitive, sicut . . . angelus inferior dicitur compositior quam angelus superior, non propter diversas essentias, sed quia incidit in maiorem potentialitatem, quia minus habet de intensione perfectionis. Sic creatura sibi derelicta habet potentialitatem, et actum in quantum est terminus divinae actionis. — Quod vero ultra dicitur quod esse est proprium Dei: dicitur quod verum est, quia aliter habet Deus esse et creatura, quia <Deus> formaliter et effective, creatura solum formaliter, effective ab alio . . . Ad aliud, quod propterea creatura non est actus purus, quia dato quod sit idem esse cum essentia, adhuc est composita ex potentia et actu. — Ad aliud dicitur quod esse creaturae in se et secundum se limitatur, non quia recipitur in aliqua essentia” (f. 39v).
Tandem si in creatura idem est realiter essentia et esse, planum est quod ambo pari cursu currunt, id est pariter actualitatem vel potentialitatem sortiuntur:
“Propter quod dicendum quod sicut est de esse, ita est de essentia: sicut enim esse est in potentia et est in actu (f. 40v), sic est essentia in potentia et est in actu. Et non manet essentia positive cum decidit ab esse actualis existentiae, quemadmodum nec ipsum esse” (Q. 46, f. 40r—v).
Per hoc tamen Gulielmus non intendit negare quin essentiae, independenter ab actuali existentia extra, habeant esse ideale in intellectu divino, in quo rationes omnium rerum ab aeterno praeexistunt, ut luculenter ostendit in quaestione: Utrum ideae sint in Deo (Q. 101, f. 86r).
Loco “quia . . . alio” cod. A, f. 30d scribit: “Deus enim habet esse formaliter et effective a se, creatura formaliter a se et effective ab alio, scilicet Deo”.