Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 268

2. Principium individuationis

Problema individuationis Doctor Fundatus, eodem modo ac alii auctores scholastici solent, occasione quaestionis: Utrum omnes angelis sint eiusdem speciei (Q. 154, f. 138 v) tangit. Ad ipsam quaestionem, in quantum ad angelos spectat, Noster distinguendo respondet: si quaeris quomodo Deus de facto angelos creaverit, an unumquemque in propria specie vel omnes in eadem specie, nescio; sed si interrogas de modo possibili Deo, respondeo quod Deus potuit creasse angelos sicut sibi placuit; sufficit quod nullus istorum modorum includat contradictionem. Ideoque zelo singulari et apud ipsum prorsus insolito invehitur in S. Thomam eiusque discipulos praesertim Oxonienses, iuxta quos "angeli non sunt eiusdem speciei nec esse possunt" (f. 139r). Haec propositio convenit cum illa quae iam anno 1277 a Stephano Tempier, episcopo Parisiensi, prohibita et condemnata est , quam tamen aliqui, de prohibitione minime curantes, iterum docere non verebantur:

"Item, ista opinio inter omnes opiniones immediatius et directius est contra auctoritatem Sanctorum, quia Sancti non dicunt hoc esse impossibile quod multi angeli sint eiusdem speciei. Est etiam opinio communiter contra Doctores, quia per totum mundum tenetur quod Deus possit facere duos angelos eiusdem speciei, praeterquam in Oxonio, et hoc in aliquibus scholis solum. — Item, ista opinio innititur errori Philosophorum, qui simpliciter erraverunt circa intelligentias" (f. 139v).

Iudicio igitur Gulielmi parum refert quaestio facti, eo magis quaestio iuris, quae ipsam Dei potentiam respicit; haec autem ubi contradictio non obstat, extendenda est potius quam coarctanda:

"Ista conclusio sustinetur quia nesciunt solvere rationes ad oppositum; et ideo opinio innititur mutabilitati imperitorum. Si enim scirent solvere rationes in oppositum, oporteret eos concedere conclusionem secundum fidem; quia non stant simul quod ego sciam solvere omnes rationes quae probant quod Deus non possit facere angelos plures in eadem specie, et quod Deus hoc non possit secundum pietatem fidei, cum non sit impossibile apud (f. 140r) Deum omne verbum . . . Ideo, cum haec quaestio sit de potentia Dei, magis volo errare circa abundantiam, attri-

Summa Theol., I, q. 50, a. 4 Resp.: "Si ergo angeli non sunt compositi ex materia et forma, ut dictum est supra, sequitur quod impossibile sit esse duos angelos unius speciei".

Propositio 81: "Quod, quia intelligentie non habent materiam, Deus non posset facere plures eiusdem speciei", apud H. Denifle - Ae. Chatelain, Chartularium Universitatis Parisiensis, Parisiis 1889, I, p. 548.

Loco "quia . . . solum" cod. A, f. 104d habet: "quia ubicunque tenetur excepto Thoma(l)".