Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 269

buendo sibi plus quam possit, quam circa defectum, auferendo sibi aliquid quod possit. — Unde dico ad quaestionem quod dupliciter potest quaerere(!), vel de facto vel de possibili. Si fiat quaestio de possibili, sic dico quod Deus potuit fecisse omnes in una specie, differentes solum numero, quia non includitur in tali positione aliqua contradictio. Si fiat quaestio de facto ... si determinate asserendo, dico quod nescio quomodo se habent de facto, ... quia omnibus his modis potuit fecisse eos; ... Et hoc est mihi magnum argumentum quod non includit contradictionem omnes vel aliquos esse eiusdem speciei ... Si debeam respondere probabiliter coniecturando, sic dico quod in angelis est genus, species et individuum; et sic differunt genere quod certo numero generum, sic specie quod certo numero specierum, et sic individuo quod certo numero" (f. 139v—140r).

Cum igitur angeli, licet non sint compositi ex materia et forma, nihilominus individuari possint, iam planum est quod individuatio etiam sine materia perfici potest:

"Ideo dicitur" ... quod talia quae multiplicantur in eadem specie, aut producuntur ab agente praesupponente materiam in actione, et si sic, tunc verum est non quod individuatio sit per materiam, sed agens tale non potest agere nisi materia praesupponatur suae actioni. Si autem sint talia quae non possunt produci ab agente praesupponente materiam, tunc dico quod possunt esse plura individua in eadem specie, licet non habeant materiam. Et sic est de angelis. Et ideo signanter dicit Philosophus in VII [Metaphysicorum]: 'Generans non generat aliud nisi propter materiam'; non dicit: creans non creat aliud nisi propter materiam" (f. 141r).

Sed si materia non est principium individuationis, per quid individuabitur species? Huic quaestioni, ad analogiam suae solutionis de actuatione essentiae, Noster respondet: per se ipsam. Unde problema, si hoc modo ponatur, non est problema, sed fructus imaginationis; namque individuum praecedit speciem et non e converso:

"Ad aliud, cum quaeritur per quid individuatur species, per se aut aliunde: dico quod argumentum procedit ex falsa imaginatione ac si species praecederet individuum in esse et adveniret sibi aliquid per quod individuaretur. Unde dico quod individuum praecedit speciem seu naturam specificam in esse. Et tunc dico quod natura in angelo per se ipsam individuatur, et tamen sibi simile potest esse in alio; quia licet

Hunc textum omittit C, in margine habet A, f. 105c.