Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 270
hoc idem numero non possit esse in alio, tamen aliud in numero potest esse in alio et individuari per se'' (Ibidem).
Aliis verbis: causa individuationis et causa essendi in idem incidunt; unde plane apparet quod Noster nonnisi aspectum physicum individuationis considerat, econtra alii, cum quibus disputat, aspectum metaphysicum eiusdem problematis prae oculis habent. Diversis loquuntur linguis, nil mirum igitur si dissentiunt.
V. Creatio.
Ultima quaestione primi libri Gulielmus de Ware quaerit: Utrum ideae sint in Deo (Q. 101, f. 86r); quae quidem quaestio licet sit materia distinctionis XXXVI, et non ultimi, nihilominus transitum constituit ad problemata secundi libri, cuius initio agitur de emanatione rerum a primo principio. Summus enim artifex, Deus, haud creavit mundum caeca necessitate, sed sapienter et libera voluntate; quapropter necesse est, ut, sicut omnis artifex, res faciendas praecognoscat earumque exemplaria ab aeterno apud se habeat. Antequam igitur de creatione rerum ageremus, aliqua de earum exemplaribus seu de ideis divinis sunt praemittenda.
I. Ideae divinae ut rationes cognoscendi et regulae agendi.
Doctor Fundatus problemata circa ideas divinas in quinque dividit articulos, ex quibus quatuor brevi absolvit, de quinto vero per longum et latum disserit: "Videre tamen est primo circa istam materiam quid est idea; secundo, quare Plato posuit ideas; tertio, ubi eas posuit; quarto, quare nos eas ponimus; et quinto, ad quid faciendum eas ponimus" (Ibidem).
Ad primum quaesitum, scilicet quid est idea, Noster variis auctoritatibus de hac re consultis, respondet quod idea est "forma et exemplar ad quod agens per intellectum aspicit in producendo aliquid, quod natum est imitari formam illam exemplarem ex intentione agentis" (Ibidem). Idea igitur, ex parte cognoscentis et agentis considerata, est ratio cognitiva et exemplaris, a parte vero cogniti sive producti ratio imitativa. Imitatio autem a parte rei productae participatio quaedam
Cf. Gulielmus Ockham, Sent. I, d. 2, q. 6 Q: "Ex istis sequitur quod quelibet res extra animam seipsa est singularis, ita quod ipsa sine omni addito est illud quod immediate denominatur ab intentione singulari... Nec est querenda aliqua causa individuationis: nisi forte cause extrinsece et intrinsece quando individuum est compositum; sed magis esset querenda causa quomodo possibile est aliquod esse commune et universale" (ed. Lugduni 1495).