Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 271
est, non tamen naturae aut essentiae, sed praecise imitativa: "quemadmodum exemplatum participat formam exemplaris" (Ibidem).
Iam Plato, quidquid dixerit Aristoteles in contrarium, ideas non alibi quam in mente divina esse existimavit, et quidem tamquam exemplaria aeterna secundum quae Creator fecerat mundum; minus recte tamen appellavit ideas mundum intelligibilem. Nos quoque, prosequitur Noster, ideas in mente divina esse arbitramur, pro certo habentes quod omnis rationabiliter intelligens et volens finem aliquem, habet apud se rationes rei faciendae vel rei intellectae.
Ideae in mente divina, praeterquam quod sunt exemplaria rerum ut factibilium, sunt etiam rationes rerum ut intelligibilium; non tamen se tenent in ratione quo seu principii intelligendi, velut mediantes inter actum et potentiam, sed potius in ratione quod intelligitur, mediantes scilicet inter actum et obiectum extra:
"Ideo dico, sicut ipsi dicunt, propter tamen aliam rationem, videlicet quod ideae tantum mediant inter actum et obiectum extra, cuius ratio praecisa est, quia... si idea esset medium inter potentiam et actum intelligendi, potentia intellectiva Dei per ideam ferretur immediate super ideatum sicut super obiectum primum, et tunc vilesceret intellectus eius, sicut probat Philosophus XI Metaphysicorum. — Ideo dico quod ita proportionaliter est in Deo sicut in nobis. In nobis autem ita est quod species quae est in intellectu, non cadit media inter potentiam et actum, sed inter actum et obiectum. Quia enim obiectum per essentiam suam non potest esse praesens intellectui nostro, ideo oportet quod species eius sit praesens intellectui nostro, ut ea mediante rem extra, quam repraesentat, intelligere possit. Sic dico in Deo, quia res creatae secundum essentias et existentias proprias non sunt actualiter Deo praesentes, immo sunt absentes, isto modo oportuit Deum habere alia in se quae sibi istas res repraesentarent, non tamquam rationes formales intelligendi, quia ipsa potentia intellectiva est sufficiens principium intelligendi omnia. Talia autem voco ideas, et ideo dico quod oportet ponere ideas in Deo" (f. 87r).
Inter cognitionem tamen ideae et ideati non est nisi prioritas naturae: "Unde Deus cognoscit omnia intuitive, et ideo non prius cognoscit ideatum quam ideam, immo simul; et si sit ordo naturae, prius natura cognoscit ideam" (f. 87v).
Haec est Responsio Nostri ad quintum quaesitum, scilicet: ad quid faciendum ponendae sunt ideae in Deo. — Ad quaestiones vero laterales,
Scilicet S. Thomas, cuius sententiam prius examini subiecit; cf. Summa Theol., I, q. 15, art. 2 Resp.