Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 272
videlicet utrum ideae sint speculativae vel practicae; an specierum tantum vel etiam individuorum, Fundatus paucis quidem, sed perspicue respondet:
“Dico quod non solum sunt speculativae sed practicae; et etiam dico quod ideae practicae sunt in Deo non tantum futurorum, sed possibilium fieri... Dico tamen quod verius sunt ideae ideae speculativae quam practicae... Dico etiam ultimo quod non solum species habent ideas (f. 87v). sed etiam individua; ... tamen credo quod per se et primo et directe sunt specierum, indirecte et improprie individuorum” (f. 87r—v).
2. Creatio rerum.
a) Possibilitas creationis. — Primum problema circa creationem est de eius possibilitate quam Gulielmus in prima quaestione secundi libri examinat, quaerens: Utrum multitudo creaturarum possit esse immediate ab uno principio (Q. 102, f. 88r). Responsio nulli catholico potest esse dubia. Deus enim, ut iam supra dictum est, habet in se unitive et ad modum principii activi omnium rerum perfectiones, qua de causa potest omnia producere, et quidem immediate et sine adminiculo causae secundae. Perfectio namque et virtus activa causae secundae eminentius et actualis continetur in causa prima:
“Ideo est alia opinio, quod cum primum principium sit quoddam pelagus omnium perfectionum, habens in se omnem perfectionem actualiter cuiuscunque creaturae, et hoc per modum activi, potest per se et immediate in omnem effectum. Si enim aliqua forma haberet in se unitive et per modum actus caliditatem, frigiditatem, humiditatem, siccitatem, posset ita perfecte calefacere, humectare, disseccare, et ita efficaciter et immediate sicut quatuor formae quarum quaelibet haberet tantum unam virtutem. Cum igitur Deus habeat in se perfectiones omnium rerum, tam corporalium quam spiritualium, et hoc unitive et per modum actualitatis, potest immediate omnia producere” (f. 88v).
Productio autem rerum in esse non est partialis sed totalis, nam Deus, utpote agens perfectissimum, nihil praesupponit in agendo, ne materiam primam quidem, quare totum ens totaliter ad esse producit, id est creat:
“Item, ratione sic: quando aliqua agentia secundum se sunt ordinata secundum perfectius et imperfectius, illud quod est magis perfectum simpliciter, minus praesupponit in agendo... Ergo supernaturale agens, cum sit perfectissimum in tantum quod excedit alia agentia in infinitum in perfectione, in actione minus praesupponit; sed minus non potest praesupponere quam materiam primam nisi supponat nihil,