Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 273
quia materia prima creata est prope nihil, secundum Augustinum, Super Genesim; quare nihil praesupponendo, totum ens et totaliter ad esse producit" (Q. 103, f. 89r).
b) Creatio activa et passiva. — Creatio dividi solet in activam et passivam; prima, utpote actus divinus, eadem est realiter cum essentia creatrice; de secunda tamen est magna quaestio, quae a Nostro his proponitur verbis: Utrum creatio passio sit aliquid absolutum additum essentiae creaturae (Q. 105, f. 90v). "Opinio propria" Doctoris Fundati convenit cum sententia S. Bonaventurae : creatio-passio non differt realiter ab essentia creaturae, sed dicit solum relationem totalis dependentiae ad Creatorem:
"Dicitur ergo aliter ad quaestionem, quod creatio-passio nihil absolutum dicit super ipsam rem, sed solum relationem. Sed an illa relatio creaturae ad Creatorem sit differens ab essentia creaturae realiter, sicut prius dictum est quod in creaturis differt relatio a fundamento, dubium est. Dico tamen ad praesens, sicut prius, quod relatio in creaturis est alia res a fundamento in comparatione ad aliam creaturam. Non tamen relatio creaturae ad Creatorem est accidens et alia res a fundamento, scilicet creatura, sed ipsamet substantia creaturae. Et ratio huius diversitatis est, quia essentia creaturae est in totali dependentia ad Deum, in tantum quod ipsa essentia in quantum comparatur ad Deum secundum se totam, non est nisi respectus quidam, ita quod ipsa tota est unum extremum relatum; ita quod sicut intelligendo extremum relationis non relatum, non est extremum relationis: sic intelligendo essentiam creaturae non referri ad Deum, non est creatura" (f. 92r).
Creatio vero passio e sua parte non differt realiter a conservatione passione, per consequens nec conservatio passio differt a creatura: eadem enim voluntas divina dat creaturae esse et permanentiam in esse; propter quod creatura semper indiget Creatore:
"Dicitur ergo ad quaestionem quod (conservatio-passio) nihil absolutum addit super creaturam, sed sicut Deus sola voluntate ponit rem in esse, et tunc dicitur creatio et creatura, ita Deus ex sola voluntate per illud idem quod dat creaturae in principio suae creationis, conservat rem in esse et continuat quantum placet sibi... Ad omnes auctoritates pro alia opinione >dico< quod Deus est praesens creaturae volitione sua,
Sent. II, d. 1, p. I, a. 3, q. 2 Resp. (II, p. 35a).
Hic in margine notantur sequentia: "Opinio propria. — Improbationem huius opinionis cum positione alia probabili quaeras alibi. — Haec opinio, quam tenet hic Ware, est opinio Bonaventurae in secundo Scripti, qui ponit creationem passionem non differre secundum essentiam a creatura".