Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 274

uti si velit creaturam tantum esse, tantum stabit: et ideo dicitur, et bene, quod creatura eget Creatore semper, id est divina voluntate volente ipsam stare in esse suo" (Q. 106, 93r).

3. Problema creabilitatis rerum ab aeterno.

Responsio theologi ad quaestionem: Utrum mundus fuerit realiter aeternus (Q. 108, f. 95v), non potest esse alia quam negativa, cum ex revelatione sciat mundum in tempore seu cum tempore incepisse. Ita et Fundatus respondet: "Dico igitur cum secunda opinione (id est cum Lege Christianorum) quod mundus non fuit ab aeterno" (f. 96r). Aristoteles tamen — prosequitur Noster — licet quidam aliter exponant, mundum ab aeterno fuisse arbitratus est; sed non potest dici, ut aliqui volunt, quod per hoc destruxerit sua principia, v. g. hoc quod 'impossibile est infinita esse pertransita', nam etiamsi mundus fuisset ab aeterno, infinita non essent pertransita.

Si certum est rem ita se habere de facto, non aeque planum est quomodo se habeat de iure, seu: Utrum repugnet alicui creaturae in quantum creatura est, fuisse ab aeterno (Q. 110, f. 98r). — Hoc problema duplici sub aspectu considerari potest: vel ex parte Dei creantis vel ex parte ipsius creaturae. Quantum ad primum Fundatus distinguit potentiam Dei absolutam et dispositivam, et concludit quod ex parte potentiae Dei absolutae mundus potuit fuisse ab aeterno, non tamen ex parte potentiae dispositivae, quae est in ordine ad sapientiam et iustitiam:

"Quantum ad potentiam Dei absolutam dico quod quantum est ex parte potentiae Dei absolutae mundus potuit fuisse ab aeterno, quantum est dico ex parte potentiae Dei absolutae (sic!). — Si loquamur de potentia Dei dispositiva, tunc Deus non disposuit mundum fuisse ab aeterno, sic dico quod non potuit produxisse mundum ab aeterno" (f. 99r).

Secundam partem problematis, scilicet an creature repugnet fuisse ab aeterno, Noster negative resolvit, et hoc imprimis propter auctoritates Sanctorum: "Dico tamen aliter ad quaestionem, propter auctoritates Sanctorum, quod creaturae repugnat esse ab aeterno" (f. 100v).

Praeter auctoritates adducuntur etiam rationes philosophicae et quidem satis subtiles, quas tamen nostrum non est hic exponere. Omnes in hanc redeunt conclusionem:

Luculentius explicantur haec a S. Bonaventura, Sent. II, d. 1, p. I, a. 1, q. 2, ad 5 (II. p. 23b). Apparentem contradictionem inter omnipotentiam Dei et impossibilitatem mundi aeterni Patres Editores (ib., Scholion, p. 24) sic solvunt: "Haec impossibilitas non est ex parte Dei creantis, sed ex parte mundi, qui non est creabilis ab aeterno, sive aliis verbis ab aeterno potuit Deus mundum creare, sed mundus ab aeterno creari non potuit".