Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 275
"Restat ergo quod creatura non possit habere esse ab alio a se, nisi prius duratione habeat non esse, quod convenit ei ex se; et sic nullo modo poterit poni quod fieri potuerit ab aeterno, sed ex tempore. Non quod tempus praecedat suum esse, sed quia in primo instanti temporis recepit esse, et prius in tota aeternitate fuerit in non esse; quemadmodum modo productus est secundum prophetiam Moysi" (f. 101r).
Rationes vero Philosophorum in contrarium adductae hanc solummodo merentur responsionem: "Ad auctoritates Philosophorum: negantur, quia ipsi erraverunt in ista materia" (Ibidem).
VI. Hylemorphismus
Hylemorphismus scholae augustinianae quatuor praesertim prae se fert signa characteristica: 1. materia prima non est potentia pura, sed quadam entitate pollet positiva; 2. productio naturalis novarum formarum praesupponit praesentiam rationum seminalium in materia; 3. plures formae substantiales in eodem composita adesse possunt; 4. materia prima in omnibus creaturis, tam corporalibus quam spiritualibus, invenitur . Gulielmus de Ware primam harum positionum totis viribus defendit; secundam relinquit; tertiam ad dualitatem videtur restringere; quartam vero sine ulla cunctatione refellit.
1. Materiae primae entitas et potentialitas.
a) Materia prima a Deo creata est. — Primam quaestionem de materia prima Fundatus his verbis proponit: Utrum materia prima sit creata a Deo (Q. 148, f. 144r); circa quam intendit ostendere: "primo, quod materia est, secundo, quod a Deo est". Utrumque propositum expedite resolvit; nam, quod materia prima sit, patet ex transmutatione naturali, quae cum non sit creatio nec transsubstantiatio, necessario praesupponit aliquod substratum quod maneat idem sub formis invicem succedentibus, nam: "In actione naturali non potest aliquid produci nisi aliquid idem numero maneat in producto quod praefuit in termino a quo; et illud manens quod supportat generationem est materia" (Ibidem).
Similiter certum est materiam primam a Deo esse creatam: est enim quaedam natura, et qua talis oportet quod sit ab eo a quo est omnis natura. Non est tamen creata de facto sine forma, sed cum forma et sub forma. Cum autem sit creatura Dei, et omnis effectus assimiletur agenti, necesse est ut etiam materia prima, quantumcumque sit imper-
Cf. M. de Wulf, Histoire de la philosophie médiévale, Louvain-Paris 1936, II, p. 355.