Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 276
fecta, habeat aliquam rationem similitudinis cum Creatore. Haec autem assimilatio iuxta Fundatum in entitate absoluta consistit: "Et haec ratio similitudinis in proposito de materia est ratio entis, non entitatis formalis, sed entitatis absolutae: ut materia assimilatur primo agenti in entitate, quia materia aliquam entitatem dicit positivam" (f. 144v).
b) Materia prima est actus imperfectus. — Thesim eminenter augustinianam, quam Noster ultimis verbis textus modo allegati enuntiavit, sub proprio titulo diffuse pertractat eamque contra obiectiones vindicat. Solvendum igitur proponit: Utrum materia secundum se considerata dicat aliquam naturam positivam seu aliquem actum (Q. 151, f. 145v). Demonstratio sententiae affirmativae a Gulielmo vigore atque alacritate alibi raro usitata perficitur. Non solum solutio, sed etiam expositio similem quaestionem Duns Scoti in mentem lectoris revocat .
Materia prima non est potentia pura, sed aliqua natura seu essentia positiva in se, quia est terminus creationis et "ad possibile tantum non terminatur creatio" (f. 146r). Non obstat quod id quod creatur non sit materia prima in se sed compositum ex materia et forma, nam etiam sic prius natura est materia quam forma. Praeterea, materia prima est pars compositi, quod veraciter dici non posset nisi positiva polleret entitate: "Compositum ex materia et forma habet duplicem naturam positivam, materiam et formam" ; ergo materia est aliqua substantialitas et entitas positiva, et non pura potentia, ut ipsi imaginantur" (Ibidem). Non est igitur verum quod materia habeat esse per formam, sed habet solum informationem: "Materia non habet esse materiam per formam, sed quod sit informata, hoc habet per formam; ergo ipsa est entitas quaedam positiva in se, circumscripta forma" (Ibidem). Porro, materia est illud cui innititur tota natura; non autem posset inniti super puram potentiam, immo e contrario, potentia indiget aliquo cui innitatur. Tandem, materia prima, utpote creatura, est vestigium Creatoris eique, sicut omnis effectus suae causae, in aliquo assimilatur; ratio autem huiusmodi assimilationis non potest esse nisi entitas:
Op. Oxon. II, d. 12, q. 1: Utrum in substantia generabili et corruptibili sit aliqua entitas positiva, realiter distincta a forma (XII, pp. 546—74).
Cf. Scotum, loco cit., n. 16, p. 564a: "Dico igitur quod mihi est contradictio quod materia sit terminus creationis et pars compositi, et quod non habeat aliquod esse, cum tamen sit aliqua essentia. Quod enim aliqua essentia sit extra causam suam, et quod non habeat aliquod esse, quo sit essentia, est mihi contradictio".
Ita et Subtilis, loco cit., n. 13, p. 560a: "Primum est absurdum, scilicet quod generabile sit simplex. Secundum etiam est impossibile, scilicet quod aliquid componatur ex nihilo et aliquo; igitur sequitur necessario tertium, scilicet quod aliquid componitur ex aliquo et aliquo, sicut ex materia et forma".