Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 277
"Item, omne quod est productum ab aliquo agente, aliquid habet in quo assimilatur producenti, ideo quaelibet creatura est vestigium Dei. Sed materia producta est a Deo: ergo secundum se est aliqua entitas positiva, in qua entitate assimilatur. Sed quantum aliquid habet de entitate, tantum habet de actualitate: ergo materia est aliquis actus. Sed pura potentialitas in nullo quasi assimilatur actui puro qui est Deus, sed solum dat possibilitatem alteri ut assimiletur" (Ibidem).
c) Materia prima est potentia. — Materia ergo prima est actus quidam et entitas positiva, sed hoc, iuxta Fundatum, non impedit quominus sit in potentia ad omnes formas. Non enim est actus perfectus, immo imperfectus et immanifestus, et qua talis determinabilis et perfectibilis per formam, et nonnisi per eandem fit etiam menti humanae cognoscibilis:
"Materia ergo est actus, quia est ens positivum extra mentem, et terminat creationem, et est pars realis compositi realiter et fundamentum totius naturae. Dicitur tamen actus immanifestus et imperfectus, quia non habet de se operationem nec potest de se movere intellectum nostrum, sed in habitudine ad actum determinatum . . . Tamen est scibilis, quia Deus et angelus intelligunt subiective materiam; intellectum tamen nostrum non immutat nisi per respectum ad formam; et defectus est ex parte nostra, quia intelligimus per immutationem" (f. 146v).
Obiectio gravissima, quam haec positio declinare debet, est ista: si materia prima iam in se est actus, omne autem quod advenit enti in actu accidit illi, tunc unio formae cum materia non erit substantialis sed accidentalis tantum. Responsio huic obiectioni digna est attentione eo vel magis quia revelat indolem scholae cuius spiritu Noster imbutus est, quaeque experientiam speculationi anteponit. Sic ex. gr. in proposito, ubi experientia contradicit axiomati cui obiectio innititur:
"Ad primum principale [id est: quod advenit enti in actu et recedit ab eo accidit illi] dicitur quod maior universaliter accepta est falsa, quia instantiam habet in actione naturali; quia in nutritione advenit substantia substantiae, sicut in augmentatione quantum advenit quanti: et tunc accedit ens enti, et tamen fit vere unum ex eis" (Ibidem).
Experientia igitur exigit ut principium illud speculativum hoc modo corrigamus: quod advenit enti in actu perfecto accidit illi:
Cf. Scotum, ibidem, n. 11, p. 558a: "Dico igitur quod materia est per se unum principium naturae, ut dicit Philosophus I Physic. et II. Quod est per se causa, ut dicit II Physic. et Metaph. Quod est pars alicuius compositi, VII Metaph. Quod est per se fundamentum, I Metaph."; et n. 20, p. 565s: "Dico igitur quod materia, secundum se et in sua essentia est cognoscibilis, sed non a nobis . . . Habet enim idea in Deo".