Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 278

"Ita in natura, entitas realis, dummodo non sit perfecta, potest facere unum cum alio ente reali quod se habet ut forma et perfectio respectu illius. Sicut conceptus differentiae se habet ut forma respectu generis, sic forma se habet ut perfectio formalis respectu materiae, licet materia sit ens quoddam; et ideo facit vere unum cum materia. Et quod advenit enti in actu perfecto, est accidens; sed materia non est ens perfectum" (Ibidem).

d) Materia prima posset fieri sine forma. — Si igitur materia prima habet essentiam et esse circumscripta forma, nil impedit quominus per Dei potentiam possit existere etiam sine forma. Etenim quod Deus potest facere mediante causa secunda, id est forma, potest etiam sine illa:

"Materia secundum se aliquam entitatem positivam habet, distinctam contra formam, quia aliter corrupta forma corrumperetur materia; ergo habet aliquod esse proprium sibi correspondens, si esse sit idem cum essentia, ut dictum est in primo. Et sic habet esse reale sicut essentiam distinctam contra formam et proprium esse formae. Et hoc esse est in re extra et in materia immediate a Deo, non ab agente creato, quia immediate creatur a Deo... Item, omne quod Deus facit mediante causa secunda effective, potest per se facere sine causa secunda. Hoc patet, quia contrarium damnatur . Similiter hoc patet, quia ipse est simpliciter primum agens, et ideo omnis ratio efficientiae salvatur in eo. Sed forma non est causa formalis materiae, sed est solum formalis causa compositi et sui ipsius, sicut albedo non est formalis causa hominis, sed hominis albi" (Q. 152, f. 1471).

Ad suam thesim probandam vel contra obiectiones vindicandam Noster circa triginta affert argumenta, quorum nonnulla fidei innituntur. Constat ex. gr. per fidem quod Deus potest facere animam intellectivam sine corpore, et accidentia sine subiecto; itaque eodem modo, immo multo fortius posset facere materiam sine forma. Unde Fundatus concludit: "Credo quod ipsi qui negant Deum non posse facere materiam sine forma, quod ipsi negarent Deum posse facere accidens sine subiecto, et anima intellectivam sine corpore, nisi esset fides in contrarium" (f. 147v).

A Stephano episcopo Parisiensi, anno 1277; propositio 63: "Quod Deus non potest in effectum causae secundariae sine ipsa causa secundaria", apud Charularium cit., I, p. 547. — Idem argumentum habes apud Scotum, loco cit., q. 2, n. 3, p. 576.

Ita opinatur etiam Gandavensis, Quodl. I, q. 10: "Unde qui modo negant materiam Dei actione posse stare sine forma, nisi esset clarum quod fide tenendum est quod accidentia subsistunt sine subiecto in sacramento altaris, multo magis negarent Dei actione accidens posse stare sine subiecto" (I, f. 13d).