Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 279

Quantum igitur ad possibilitatem creandi materiam sine forma, Gulielmus nullam admittit dubitationem; sed quomodo creata fuerit de facto, est alia quaestio nec facilis ad solvendum:

“Aliter tamen videtur esse dicendum: si enim quaestio quaerat de possibili, sic dico quod Deus potuit producere omnia simul et sub formis perfectis et sub ornatu et distinctione perfectissima, vel successive, sicut placuit sibi. — Sed si quaeratur de facto, dicitur tunc quod omnia sunt simul producta secundum rationes seminales et formas imperfectas” (Q. 150, f. 145 v).

Cum ultima sententia huius textus (etsi sub formula ‘dicitur’), mentionem faciat de rationibus seminalibus, expedit in mentem revocare quod iuxta propriam sententiam Doctoris Fundati ratio seminalis nil positivi superaddit essentiae materiae, ut apparet in quaestione ubi quaeritur utrum materia sub quantitate caeli et istorum inferiorum sit eiusdem rationis:

“Si tamen sic esset quod materia per rationes seminales esset in potentia ad formas, ita quod illae rationes essent superadditae essentiae materiae et aliud realiter ab ea, tunc posset essentia materiae in caelo et hic esse eiusdem rationis... Quia tamen non video quod rationes seminales dicant aliquid positivi supra materia, ideo dico, secundum alium modum, quod sunt materiae alterius rationis” (Q. 154, f. 150 v).

Sed si ratio seminalis nil positivi dicit praeter ipsam essentiam materiae, tunc de doctrina traditionali rationum seminalium non restat nisi nomen.

2. Forma corporeitatis.

Iuxta Gulielmum, ut supra vidimus, “entitas realis, dummodo non sit perfecta, potest facere unum cum alio ente reali” (Q. 151, f. 146 v). Licet huiusmodi principium planam sternat viam positioni pluralitatis formarum, Noster tamen, quantum nobis constat, eam ad dualitatem limitat, in quantum in composito humano praeter animam intellectivam formam quoque corporeitatis admittit. Haec ultima per generationem producitur, prima vero a Deo creatur et corpori infunditur. Ratio quae hanc positionem postulavit, si non exclusive saltem praecipue theologica erat, ut apparet ex quaestione: Utrum corpus Christi vivum et mortuum fuerit idem numero (Q. 190, f. 185 r), ubi Fundatus contra negantes Christum vivum et mortuum idem numero fuisse, ostendit quod illa positio “destruit sacramenta Novae Legis; secundo, quod destruit Evangelia; tertio, quod est contra Sanctorum testimonia; et quarto,

In margine: “Opinio propria cum Thoma”. Cf. Summa Theol., I, q. 66, art. 2.