Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 280

quod est contra iura canonica" (f. 185v). Sed cum nullum horum argumentorum sit philosophicum, sola conclusio nostra interest:

"Ideo est alio opinio quod corpus cuiuslibet hominis vivum et mortuum est idem numero per naturam, tam in aliis hominibus quam in corpore Christi, ita quod sicut in aliis hominibus primo secundum tempus est formatum corpus, et sic intellectiva introducitur a Deo per creationem, ita corpus Christi secundum naturam prius fuit formatum de purissimis sanguinibus B. Virginis, et sic posterius secundum naturam anima fuit infusa, quia non est eadem dispositio necessitas ad utramque formam. Et sicut est talis ordo in aliis hominibus et in Christo quantum ad generationem, ita est ordo quantum ad corruptionem; ita quod primo separatur anima secundum tempus et remanet forma corporeitatis. Corpus tamen est in continua tendentia ad corruptionem post separationem, nisi aliunde teneatur, sicut fuit de corpore Christi . . . Ex his patet quod idem numero est corpus cuiuslibet hominis vivum et mortuum. Et ex hoc patet quod inconveniens est ponere tantum unam formam in homine; propter quod pono duas formas in homine quocumque, scilicet corporeitatis et animae intellectivae" (f. 186r).

Forma tamen corporeitatis non impedit quin anima per suam essentiam immediate sit perfectio materiae. Et si quaereretur, quomodo sit hoc possibile, Noster sine dubio responderet quod compositum ex materia prima et forma corporeitatis est materia propria respectu formae completivae seu animae rationalis. Quomodocumque sit, in questione: Utrum anima intellectiva sit tota in toto corpore et tota in qualibet parte (Q. 50, f. 42r), haec assignatur differentia inter animae essentiam et eius potentiam intellectivam: essentia est perfectio materiae per se et immediate, potentia vero intellectiva nonnisi mediante essentia:

"Ad istud respondetur quod triplex est abstractum: . . . Quoddam, quod non habet materiam, sed est in materia nec tamen est actus materiae, ut potentia intellectiva; quia non est perfectio materiae in quantum potentia, per se dico, tamen est in materia mediante essentia, quae immediate est perfectio materiae. Nec ideo est potentia nobilior ipsa essentia animae, quae est perfectio materiae, quia quod potentia non sit actus materiae, hoc habet ab essentia cuius est, quae habet mediare inter istas formas abstractas quae sunt intelligentiae et non

In cod. A, f. 138d legitur: "Dico ergo quod fuit unum et idem numero vivum et mortuum, non ponendo solum unam formam in homine esse. Ideo dico consequenter quod in homine sunt plures formae"; sed de pluribus quam duabus formis nullibi fit mentio. — De dualismo Henrici Gandavensis videsis R. Zavalloni, Richard de Mediavilla et la controverse sur la pluralité des formes, Louvain 1951, pp. 287—96.