Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 281

sunt actus materiae, et formas materiales, quae sunt actus materiae. Et ideo quia sic mediat, requiritur quod habeat potentias aliquas, quae non sunt actus materiae, cuiusmodi sunt intellectus et voluntas; et aliquas quae sunt actus materiae, cuiusmodi sunt potentiae sensitivae" (f. 42v).

3. Immaterialitas creaturarum spiritualium.

Doctor Fundatus, ut supra innuimus, in quaestione de compositione hylemorphica angelorum atque animarum scholam bonaventurianam relinquens, firmissime propugnat simplicitatem creaturarum spiritualium. Sed hic, habita ratione positionis Nostri de identitate essentiae et esse in creaturis, dubium oriri potest: si in angelis et animabus neque ex esse et essentia, ut Thomistae asserunt, neque ex materia spirituali et forma substantiali, ut S. Bonaventura eiusque schola docuit, exsistit compositio, nonne erunt simplices et actus puri sicut Deus? Fundatus, ac si hanc obiectionem praevidisset, opportune subnotat quod angelus et anima, sicut ceterum omnes creaturae, per se ipsos deficiunt a summa actualitate ac simplicitate quae Deus est, per consequens in se ipsis sunt limitati et admixti potentialitati. Si quis vero hanc potentialitatem extenso nomine materiam vellet nominare, Noster nihil obieciendum haberet, dummodo res nominis recte intelligatur:

"Ideo dico?" quod sunt simplices substantiae, non compositae ex diversis essentiis . . . Unde etsi in angelis et animabus non sit potentia ad formam substantialem quae arguit materiam primam, et per consequens nec materia de qua est quaestio, est tamen in eis duplex potentia: potentia passiva scilicet ad ubi et ad formam accidentalem, et per consequens duplex potentia passiva correspondens et duplex materia aliquo modo, extendendo nomen materiae. Nec tamen ista materia in eis est alia realiter a forma. Sed forma talis, cum sit deficiens a prima forma quae Deus est, seipsa incidit in quamdam potentialitatem admixtam actui, eo quod non est actus purus; quae quidem potentialitas cum actu proportionantur materiae et formae, cum tamen una res sit in eis potentia et actus" (Q. 126, f. 117v).

Ad hanc thesim probandam Gulielmus non minus quam 25 argumenta in ordinem collocat.

In margine: "Opinio propria. Et Gandavus tenet hanc partem, Quodl. IV, q. 16". Recte quidem, nam Henricus ibidem revera docet: "Cum ergo angeli sint substantiae summe intellectuales, omnino debent esse separatae a materia, maxime ne sit materia pars essentiae suae . . . Unde etiam si compositio in ea inveniatur, illa non est ex materia et forma, sed ex aliquo se habente ad modum materiae et aliquo se habente ad modum formae, in quantum omnis creatura deficit a divina simplicitate" (I, p. 192rb).