Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 282
VII. Doctrina psychologica.
Cum auctores medii aevi compertum habuerint imaginem SS. Trinitatis in anima rationali relucere, omni cum diligentia scrutati sunt animae naturam eiusque ad potentias suas relationem. Inter potentias vero intellectus, utpote facultas cognoscendi, et voluntas, tamquam facultas libere agendi, specialem obtinuerunt considerationem.
I. Divisio generalis potentiarum animae.
Antequam ad particularem considerationem potentiarum procederemus, opportunum est divisionem generalem earundem praemittere. — Doctor Fundatus in anima distinguit: potentias, vires et portiones. Potentiae dividuntur in rationales et sensitivas; hae “differunt secundum diversam immutationem per se a diverso sensibili”, illae vero “differunt secundum quod respiciunt obiecta sub diversis rationibus formalibus” (Q. 26, f. 24v), ut ex. gr. veri vel boni. — Virium alia est concupiscibilis alia irascibilis. Ambae quidem sub eadem ratione indivisa respiciunt obiectum, utpote sub ratione boni, differunt tamen propter aliquam rationem huic adnexam, ut v. gr. delectabilis vel ardui. — Portiones, inferior scilicet et superior, solummodo in parte rationali seu in intellectu et in voluntate assignari possunt; et differunt “secundum dignitatem, prout ratio quae est superior portio, respicit superiora, et ratio quae est inferior portio, respicit inferiora” (Ibidem).
Noster nunc has differentias, cum aliis subdivisionibus, ad intellectum et voluntatem applicat, quae sunt primae et principales divisiones animae rationalis. En primo divisiones intellectus:
“De secundo sciendum quod anima prima divisione dividitur in intellectum et voluntatem, ita quod hae sint quasi duo latera civitatis. Intellectus vero dividitur in agentem et possibilem; possibilis autem iterum dividitur in memoriam et intelligentiam. — Rursus, quodlibet istorum dividitur in speculativum, practicum et contemplativum, et portionem superiorem et inferiorem, sicut patet de quolibet per respectum ad superiora et inferiora. Intellectus vero agens prout abstrahit ab inferioribus, potest dici portio inferior, prout vero irradiat circa superiora, dicitur portio superior. Similiter potest dici speculativus prout irradiat sive abstrahit circa purum speculabile, practicus prout irradiat circa operabile, contemplativus prout irradiat circa contemplabile. — Similiter memoria potest dici portio superior prout habet habitus in se manentes sive species quibus mediantibus potest tendere in superiora, portio inferior prout habet habitus quibus in inferiora potest tendere;