Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 283

speculativa prout habet habitus quibus intelligentia potest speculari ipsum speculabile, practica prout habet habitus quibus potest versari circa ipsum operabile, contemplative prout habet habitus quibus intelligentia potest versari circa ipsum contemplabile. — De intelligentia, quomodo potest sic dividi, patet per se et per illa quae dicta sunt" (Ibidem).

Omnes hae differentiae etiam in voluntate detegi possunt, excepta una, divisione nimirum in agentem et possibilem; haec tamen compensatur divisione in irascibilem et concupiscibilem, quae econtra in intellectu deest:

"Ex parte voluntatis non potest haberi illa divisio prima, ut dicatur quod voluntas dividatur in agentem et possibilem . . . Dividitur tamen voluntas in volentiam et voluntariam, ut volentia dicatur quando est sub actu volendi, sicut intelligentia, voluntaria quando non est sub actu, sicut memoria ex parte intellectus. — Dividitur autem quodlibet istorum membrorum ex parte voluntatis in speculativum, practicum et contemplativum; et portionem superiorem et inferiorem. Ita ut voluntas volentia dicatur speculativa prout intellecta circa speculabilia et circa ipsa afficitur, similiter practica prout circa practica, contemplativa prout circa contemplabilia; voluntas tanquam portio superior prout circa superiora, inferior portio prout circa inferiora. — Invenitur una divisio ex parte voluntatis quae est per irascibilem et concupiscibilem, quae non invenitur ex parte intellectus, ita ut haec divisio respondeat illi ex parte intellectus quae est per agentem et possibilem, quae non invenitur ex parte voluntatis" (Ibidem).

2. Distinctio formalis potentiarum.

In anima rationali, ut in fine praecedentis capituli vidimus, non est compositio ex forma et materia spirituali; videamus nunc an sit ex essentia et potentia. Gulielmus de Ware in quaestione: Utrum potentia animae sit ipsa essentia eius (Q. 25, f. 21v), examinatis relictisque opinionibus S. Bonaventurae, S. Thomae et Aegidii Romani, sententiam Richardi de Mediavilla recitat, quam, saltem quoad substantiam, et ipse amplectitur: "Alia est opinio, quod potentia animae est idem quod essentia, differens solo respectu ad actum, quia essentia absolute non habet rationem potentiae, sed in ordine ad actum" (f. 22v).

Sent. I, d. 3, a. 2, q. 1: "Respondeo quod potentie anime non sunt accidentia, nec addunt aliquam rem absolutam super anime essentiam, sed solummodo respectus ad actus et obiecta" (f. 18b).