Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 284

Et si obiciatur quod supposita identitate essentiae cum potentia anima semper intelligeret, respondetur quod ita est in Deo cuius operatio non est conditionata, sed non in anima ad cuius actionem plures requiruntur conditiones:

“Essentia animae indiget praesentia obiecti motivi quod non est semper praesens. Iterum, potentia intellectiva indifferens est ad intelligendum hoc vel illud, et ideo oportet quod per aliquid determinetur. Iterum, continetur sub imperio voluntatis et agit ad imperium ipsius. Quia multa requiruntur ad actum intelligendi praeter potentiam, ideo non semper intelligit” (f. 23r).

Neque diversitas actuum arguit potentias realiter differentes, nam una et eadem essentia animae habet in se sufficientem virtutem ut sub una ratione actum intelligendi, sub alia vero actum volendi eliciat:

“Unde dico breviter ad argumentum quod non oportet actus diversos specie habere potentias distinctas specie fundamentaliter, ita quod una potentia dicat unam essentiam et alia aliam; sed sufficit quod distinguantur virtualiter, ita quod anima ipsa secundum unam rationem potest virtualiter elicere actum intelligendi, et ipsa eadem secundum essentiam secundum aliam rationem actum volendi, et sic de aliis” (Ibidem).

Obiectioni vero: “si anima esset sua potentia tunc idem esset in actu et in potentia respectu eiusdem” (sui scilicet actus quem elicit et retinet), Noster respondet limitando famosum illud principium: “nihil potest esse in potentia et in actu respectu eiusdem”:

“Ideo dicendum: quod aliquid sit actu potest intelligi dupliciter: vel in actu virtuali vel in actu formali. Modo ita est quod illud quod est in actu virtuali, bene potest esse in potentia ad actum formalem” . . . Modo in proposito: anima est in actu virtualiter ut eliciat actum suum, et est in potentia formaliter ad retinendum actum suum in se, qui est ei quasi actus formalis quo formaliter est in actu; et hoc non est inconveniens” (Ibidem).

Et hinc afferuntur non minus quam 17 argumenta ad astruendam, explicandam vel defendendam realem identitatem animae cum suis potentiis. Verum identitas realis non excludit quamcumque distinctionem; cuius natura nunc determinanda est. Nec tamen oportet in hoc multum immorari, quia haec distinctio aliunde nobis iam bene nota est, cum eadem sit ac illa quam Fundatus inter essentiam et existentiam

Simili modo limitatur hoc axioma a Scoto, Op. Oxon. I, d. 3, q. 7, n. 27: “Quod idem sit virtualiter tale in actu, et formaliter tale in potentia, nulla est contradictio” (IX, p. 3748).