Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 285

in creaturis, vel inter attributa divina assignavit: distinctio rationis obiectivae, seu termino magis familiari: distinctio formalis a parte rei:

"Dicitur igitur aliter ad quaestionem, quod sicut ex parte obiecti est quod ipsum in se consideratum dicitur ens; prout vero perficit et movet intellectum per speciem suam, habet rationem veri, ut natum est adaequare sibi intellectum; prout vero habet rationem perfecti, potentis inclinare voluntatem, dicitur bonum; et ista tria per ordinem: ens, verum, bonum, sunt idem quod ipsum obiectum; sic ex parte animae: ipsa prout in se consideratur, dicitur essentia; prout est illud quod natum est moveri a vero sub ratione veri, dicitur intellectus; prout vero consideratur ut illud quod natum est inclinari in bonum sub ratione boni, dicitur voluntas. Et sic pono quod potentiae sunt virtutes ipsius essentiae per quas elicit diversas operationes, quae tamen virtutes sunt ipsa essentia, et distinguuntur inter se sicut attributa divina" (f. 24r).

Ex his tamen minime sequitur quod anima per purum respectum ad actum intelligendi vel volendi evadat intellectus vel voluntas, ac si quando non vult aut intelligit actu non esset in ea intellectus et voluntas. Relatio etenim, utpote quid rationis, non facit potentiam, nec actum elicere valet. Sed in ipsa essentia animae, seu a parte rei, et independenter a quavis operatione actuali, adest virtus et ratio ad eliciendum actus differentes:

"Nec dico quod anima induit rationem potentiae formaliter per respectum superadditum essentiae... Dico igitur quod ipsa anima, non in quantum anima, sed in quantum habet virtutem intelligendi elicit actum intelligendi; in quantum vero habet virtutem volendi elicit actum volitionis. Sicut si una forma accidentalis, puta calor, haberet virtutem disgregandi et calefaciendi, ipsa immediate, sine aliquo alio quod esset sibi ratio formalis agendi, et in quantum habens unam virtutem calefaceret, et in quantum habens aliam disgregaret; tamen hoc non fieret sine respectu ad actum, tamen respectus non est ratio agendi. — Unde potentia super essentiam animae addit virtutem, non quod virtus sit aliud, sed in quantum habet virtutem intelligendi dicitur potentia <intellectiva>, in quantum habet virtutem volendi

In hac quaestione Subtilis a Gulielmo de Ware dependere videtur; cf. Op. Oxon. II, d. 16, q. un., nn. 17—18: "Sicut ergo ens continet unitive rationem unius, veri et boni aliorum, sic anima continet potentias istas unitive, quamquam formaliter sint distinctae... Sic ergo possumus accipere de intellectu et voluntate, quae non sunt partes essentiales animae, sed sunt unitive contenta in anima quasi passiones eius, propter quas anima est operativa, non quod sint essentia eius formaliter, sed sunt formaliter distinctae, idem tamen identice et unitive, ut in primo libro probatum est de attributis divinis" (XIII, p. 43s).