Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 286
dicitur voluntas. Et different istae potentiae ab essentia animae et inter se sicut differunt attributa divina inter se et ab essentia divina" (Ibidem).
Iam aliunde certi sumus quod huiusmodi distinctio non est a nostro intellectu operata reique quasi imposita, quinimo in ipsa re inventa, ubi nempe adest "ante omnem operationem intellectus".
3. Intellectus et memoria intellectiva sunt una potentia.
Licet Doctor Fundatus cum aliis theologis concordat in asserendo quod imago SS. Trinitatis in homine formaliter in memoria, intelligentia et voluntate consistit; nihilominus absolute negat intellectum et memoriam duas esse potentias diversas. Immo sunt una et eadem potentia, quae si consideratur quasi in quiete, ut detentiva habitum et specierum, vocatur memoria, si vero attenditur in actu, tanquam elicitiva actus intellectionis, dicitur intelligentia. Ratio autem huius identitatis est quia obiectum potentiae tam operantis quam quiescentis identicum est:
"Ideo dicitur ad quaestionem quod sicut eadem albedo est quae non disgregat in tenebris et quae disgregat ad praesentia et resplendentiam lucis, sic eadem potentia est quae non elicit actum, habens tamen habitum seu speciem, et quae elicit actum per applicationem voluntatis copulantis intellectum cum obiecto. Ita quod prout in se habet habitum et non elicit actum, manens quasi in quiete, dicatur memoria, prout vero per copulationem voluntatis" elicit actum dicatur intelligentia. Et hoc patet ex parte obiecti: illud enim idem verum speculor in actu quod habeo seu teneo in habitu" (Q. 26, f. 25v).
Eadem est opinio etiam Henrici Gandavensis, cum hac sola differentia: ipse loco speciei constanter de habitu loquitur, cum non admiserit praesentiam specierum in vi intellectiva sed solum in vi sensitiva .
4. Primatus voluntatis.
Voluntarismus, qui consideratur tanquam nota propria scholae augustinianae in genere, et franciscanae in specie, etiam in doctrina Gulielmi de Ware apparet. Namque suo iudicio intellectus et voluntas, licet in una
Fundatus non intendit hic negare quin operatio intellectus in genere operationem voluntatis praecedat. Namque copulatio voluntatis de qua hic loquitur, iam praesupponit praesentiam specierum intelligibilium aut habituum scientiarum in memoria.
Quodl. V, q. 25: "Ita quod memoria intellectualis nihil aliud sit proprie dicta quam intellectus possibilis, ut est demonstrativus habitus scientialis qui virtute est omnia scibilia... Ut secundum hoc memoria intellectualis, sive in homine sive in angelo, non sit contentiva specierum impressarum, sicut est memoria sensitiva, sed tantummodo habituum scientialium" (I, f. 305d—306a).
Cf. H. Spettmann, art. cit., pp. 46—49.