Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 287

eademque simplici essentia animae fundentur, non sunt aequalis dignitatis; nec sufficit dicere, ut voluit S. Thomas , quod secundum se et simpliciter intellectus sit altior et nobilior, secundum quid vero voluntas; multo minus est admittenda quod intellectus voluntatem simpliciter et omni sub aspectu superet. Auctoritates enim tam Sanctorum quam Philosophorum evincunt quod "voluntas est domina et imperans omnibus quae sunt in anima, in tantum quod non possunt sibi non obedire; et per consequens sequitur quod ipsa est nobilissima potentia simpliciter" (Q. 30, f. 29r). Hoc patet iam ex eo quod actus intellectus ordinatur ad actum voluntatis, unde sequitur quod etiam ipse intellectus ordinatur ad voluntatem. Praeterea, obiectum voluntatis, ratio scilicet boni et finis, nobilius est obiecto intellectus.

Sed ut positionem Nostri hac de re accuratius intelligamus, oportet in mentem revocare illam distinctionem quam supra fecimus inter intellectum speculativum et practicum una ex parte, inter voluntatem speculativam et practicam ex alia. Nunc iam, iudicio Doctoris Fundati, intellectus quidem speculativus nobilior est voluntate practica, sed voluntas sub omnibus aliis aspectibus primatum tenet: voluntas enim speculativa superat dignitate intellectum tam speculativum quam practicum; voluntas vero practica e parte sua intellectum practicum praecellit:

"Dico ergo ad quaestionem distinguendo de intellectu et voluntate, quod sicut est intellectus speculativus et practicus, ita est voluntas speculativa et practica. Tunc dico quod intellectus speculativus nobilior est voluntate practica, quia sapientia, quae est in intellectu speculativo, est nobilior habitus quam ille qui est in voluntate practica, si tamen aliquis habitus sit ibi. Sed voluntas practica est nobilior intellectu practico, quia virtutes morales practicae in voluntate practica, si aliquae ibi sint, sunt nobiliores prudentia practica quae est in intellectu practico. Hoc etiam patet, quia melius est diligere temporalia in ordine ad finem quam intelligere; et sic respectu eorum quae sunt ad finem voluntas est nobilior. Simpliciter autem voluntas speculativa nobilior est quam intellectus speculativus, quia habitus caritatis nobilior est sapientia. Ex his patet quartum, quod voluntas speculativa nobilior est intellectu practico. — Si igitur inveniatur alicubi dictum a Philosophis quod intellectus est nobilior voluntate, intelligunt de intellectu pure speculativo et de voluntate practica pure per comparationem ad agibilia a nobis; et sic conceditur quod intellectus est nobilior" (f. 29v).

Summa Theol., I, q. 82, art. 3. — Quoad positionem Duns Scoti vide praesertim Op. Oxon. IV, d. 42, q. ex latere: Utra potentia sit nobilior: intellectus an voluntas (XXI, pp. 123—70).