Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 288

5. Libertas voluntatis.

Gulielmus de Ware libertatem voluntatis sub proprio titulo non pertractat, e quaestione tamen ubi de primatu voluntatis agit sufficienter elici potest quid de hac re senserit. Dignitas enim non solum voluntatis sed etiam totius hominis maxime in sua libertate consistit: "Maxima nobilitas in homine est quod sit liberi arbitrii; et hoc inest homini per voluntatem, quia voluntati secundum se et principaliter inest libertas" (Q. 30, f. 29r).

a) Voluntas non determinatur ab intellectu. — Voluntas, ut supra vidimus, domina est et imperatrix in anima eique omnes aliae obediunt facultates. Quod non esset verum, si actus voluntatis ab actu intellectus determinaretur. Negari quidem non potest quod actus intellectus praecedat actum voluntatis, sed inde nulla sequitur voluntatis determinatio, immo intellectus subordinatio, in quantum "actus intellectus est propter actum voluntatis" et "ordinatur ad actum voluntatis" (Ibidem). Falsam tamen esset ex hoc concludere solum intellectum esse rationalem, voluntatem vero nonnisi per participationem; nam "voluntas est rationalis per essentiam sicut intellectus, cum fundetur in eadem simplici essentia in qua fundatur intellectus... Unde falsum supponunt dicendo quod voluntas est rationalis per participationem, non per essentiam" (f. 29v).

Nec est verum in sensu proprio quod intellectus "moveat" voluntatem, nam non agitur de motione vera et propria sed solummodo ostensiva et metaphorica: "Ideo dicitur quod intellectus non movet voluntatem imprimendo ei speciem vel aliquid, sed solum movet ostensive, quia non potest habere actum suum nisi praevio actu intellectus, et ideo movet solum metaphorice" (f. 30r). Huiusmodi autem motio non est causa determinans actus voluntatis sed tantum ratio sine qua non, nam intellectus cognoscit bonum sub ratione veri, voluntas econtra vult illud idem sub ratione boni; ratio igitur formalis unius non est ratio formalis alterius: "Bonum cognitum, sub ratione cogniti formaliter, non est obiectum voluntatis, ita quod ratio cognitionis vel cognitiva sit formalis ratio obiectiva voluntatis, sed est solum ratio adnexa, quasi ratio sine qua non" (Ibidem).

Cf. Scotum, Op. Oxon. II, d. 25, q. un., n. 24: "Vel sustinendo et dicendo quod appetibile movet appetitum tantum metaphorice, tunc debet intelligi, quod sicut appetibile movet appetitum metaphorice, ita appetitus sic motus movet effective membra ad exsequendum, ut acquiratur illud appetibile" (XIII, p. 223a).