Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita

by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954

p. 289

b) Voluntas non determinatur ab obiecto. — Libertas inseparabilis est a voluntate, in tantum quod suam libertatem conservat in omni casu et in praesentia cuiuscumque obiecti, etiam ipsius summi boni, si agitur de angelis et beatis in patria. Hi quoque liberi manent, ita ut quantum est ex parte obiecti, essentiae scilicet divinae praesentis, possunt eam amare, odire vel indifferenter se habere. Si nihilominus, ut fides tenet, peccare non possunt, hoc non est propter praesentiam obiecti, sed potius propter dotem specialem qua Deus ita voluit confirmare voluntates eorum ut ab eius amore nunquam postea declinare possent:

“Aliter tamen videtur mihi esse dicendum, quod voluntas in beatis dupliciter potest considerari: ut natura est, et ut libera est absolute... Si autem voluntas consideratur ut libera, sic non est ratio quin possit peccare nisi plus ponatur quam habitus a parte potentiae et essentia divina praesens in ratione obiecti; quia sicut voluntas libere convertitur in Deum, sic libere potest se avertere a Deo, non quia aliqua ratio boni deficiat in obiecto, sed ex libertate potentiae; immo quod plus est, si sibi placet, nullum actum habere respectu talis obiecti in quantum libera est, quia hoc est ex libertate eius quod potest elicere actum vel non elicere, quia non est de ratione habitus necessitare potentiam; et maxime potentiam ut libera est, sed solum facilitare. Nec (f. 135v) etiam de ratione obiecti est potentiam necessitare, sed solum inclinare. Et tunc libere convertendo se ad creaturam posset peccare nisi plus ponatur. Dicitur ergo quod completa ratio, cum aliis tamen, quare angelus beatus et similiter anima non possint peccare, est dos confirmationis per quam Deus specialiter conservat voluntatem ne possit se avertere a Deo” (Q. 143, f. 135r—v).

c) Voluntas non determinatur a Deo. — Determinatio tandem voluntatis posset provenire a parte Dei qui, tamquam causa prima, in omni actione creaturarum aliquo modo concurrit. Gulielmus problema concursus divini his verbis circumscribit: Quaeritur utrum agens increatum et creatum concurrant in omni actione creata; hoc est: an omne productum hic inferius producatur a Deo et ab agente creato simul, vel a Deo solum vel ab agente creato solum (Q. 141, f. 133v). De voluntate quidem nec in titulo nec in expositione est mentio, quaestio tamen, cum sit generalis,

Idem docet Doctor Subtilis, Op. Oxon. IV, d. 49, q. 6, n. 10: “Dico ergo quod causa huius perpetuitatis nec est forma beatitudinis, quasi per ipsam beatitudo formaliter sit necessaria; nec natura potentiarum illarum, quasi circa obiectum necessario operentur; nec habitus in potentiis, quasi necessario determinans potentias ad perpetuo operandum; sed est ex sola voluntate divina, quae sicut perficit naturam intensive, ita conservat eam in tali perfectione perpetuo” (XXI, p. 228b).