Gulielmi de Ware, O. F. M. Doctrina Philosophica per Summa Capita Proposita
by Gedeon Gál in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 3 · September–November 1954
p. 290
absque dubio respicit non solum actiones naturales sed etiam humanas; conclusio igitur de utraque valebit: Deus revera in omni actione creaturarum concurrit; non elicit tamen actiones earum, sed solum dat eis formam et virtutem qua proprias operationes perficere valent . — Notanda tamen est cautela qua haec conclusio enuntiatur:
"Nolo hic aliquid asserere. tamen non video necessitatem aliquam ponendi quod agens increatum eliciat actionem in omni actione creaturae; sed sicut generans grave movet grave non per aliquem actum elicitum a generante... sic Deus movet omnia et facit omnia opera creaturarum non per aliquem actum elicitum a seipso, sed quia Deus dat formam rebus et virtutem operandi, mediante qua forma et virtute res eliciunt operationes suas. Et sic Deus dicitur operari in omni operatione creaturae, non quod eliciat actum simul concurrentem cum actione creaturae, dico de necessitate, sed quia dat formam et virtutem per quam elicitur actus" (f. 133v—134r).
Pro hac positione, in quantum ad voluntatem pertinet, iure allegari possent fere eadem argumenta quibus Doctor Fundatus alibi sufficientiam luminis naturalis ad cognoscendum demonstravit theoriamque specialis illuminationis reprobavit.
Conclusio.
Propositum erat nobis doctrinam philosophicam Gulielmi de Ware per multas quaestiones operis sui dispersam summatim colligendo in ordinem redigere atque ad modum compendii lectoribus proponere. Licet huiusmodi expositio ad theses principaliores maiorisque momenti philosophici sit limitata, nihilominus positiones quas hic selegimus sufficientes existimamus ad ingenium philosophicum Doctoris Fundati illustrandum.
Opus quidem quod ipse posteris reliquit ex principali intentione theologicum est, per consequens magna ex parte doctrinam theologicam continet; quisquis tamen illud vel parumper volverit, facile comperiet se librum non modo theologi sed simul etiam philosophi prae manibus habere. Primo namque obtutu apparet Fundatum in problematibus philosophicis sui temporis versatissimum fuisse; et licet non omnia ex professo pertractaverit, tamen sub proprio titulo et fusius plura exposuit quam in operibus huius generis exspectari posset. Philosophus erat ingenio subtilis; in positionibus adversariorum diiudicandis indolem
Alia est quaestio theologica de concursu divino in actibus meritoriis eliciendis, de qua cf. F. Mitzka, Anfänge einer Konkurslehre im 13. Jahrhundert, in Zeitschrift für katholische Theologie, LIV 1930, pp. 161—79; de sententia Gulielmi de Ware sermo est ibidem, pp. 171—2.