The Hypothetical First Redaction of Ockham's Expositio Aurea
by Ph. Boehner in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 383
proprie loquendo de causa, scilicet efficiens et finalis. Cuius ratio est quia scientia est quaedam res simplex non composita ex partibus alterius et alterius rationis, et nulla talis res potest habere plures quam duas causas proprie loquendo, scilicet efficientem et finalem. Cuius probatio est, quia omnis causa vel est intrinseca rei et sic materia vel* forma, vel extrinseca et sic efficiens vel finis. Sed nulla res simplex quae est simplex per carentiam compositionis ex partibus alterius rationis habet materiam et formam tamquam causas intrinsecas, quia si haberet, componeretur ex eis sicut ex partibus alterius rationis, igitur nulla scientia potest proprie loquendo habere plures quam duas causas [not readable] et finalem.
Et quod dicitur communiter quod [not readable] scilicet materialis, formalis etc. non est verum proprie loquendo de causa, quomodo loquitur Philosophus 2° [not readable] et 5° Metaphysicae capitulo de causa. Sed illud dictum vulgare solum habet veritatem extendendo nomen causae et improprie loquendo. Unde illud quod vocatur causa materialis magis deberet vocari subiectum scientiae vel praedicatum vel obiectum quam causa. Et sic accipiunt homines si bene intelligant causam materialem pro obiecto, quod tamen si sit causa non potest esse causa nisi in genere causae efficientis vel forte finalis.
Item nota, quod causa efficiens logicae usitatae fuit Aristoteles; unde ipse fuit primus traditor istarum collectionum vel librorum logicae modo quo nos utimur. Tamen de causa efficiente logicae tuae vel meae dicendum est proportionaliter sicut de causa efficiente aliorum habituum intellec-
sicut et cuiuslibet scientiae, tantum sunt duae causae essentiales, proprie loquendo de causa; cuius ratio est quia nulla res simplex, non composita ex partibus alterius et alterius rationis, potest habere nisi duas causas, scilicet efficientem et finalem; sed quaelibet scientia est simplex per carentiam compositionis ex partibus alterius rationis; ergo nulla scientia habet plures quam duas causas. Maior est manifesta, quia omnis causa rei vel est causa intrinseca et tunc est pars rei sicut est materia et forma, vel est causa extrinseca sicut efficiens et finis; sed nulla res simplex per carentiam compositionis ex partibus alterius rationis habet materiam et formam tamquam causas intrinsecas, quia si haberet componeretur ex eis sicut ex partibus alterius rationis; igitur nulla res simplex potest habere plures quam duas causas.
Et ideo quod dicitur communiter, quod cuiuslibet scientiae sunt quatuor causae, scilicet materialis, formalis, efficiens et finalis, non est verum proprie loquendo de causa, quomodo loquitur Philosophus 2° Physicorum et 5° Metaphysicae, sed extendendo nomen causae, et improprie loquendo de causa. Et ideo illud quod vocatur causa materialis magis deberet vocari subiectum scientiae vel praedicatum vel obiectum, quam causa; et sic accipiunt, si bene intelligant, causam materialem pro obiecto; quod tamen, si sit causa, non potest esse causa nisi in genere causae efficientis vel forte finalis.
Viso igitur, quod scientia non habet nisi duas causas, sciendum quod causa efficiens logicae usitatae vocatur Aristoteles, quia ipse primus eam tradidit et fuit primus traditor istarum collectionum vel librorum, quibus utimur; tamen de causa efficiente logicae tuae vel meae est dicendum