The Hypothetical First Redaction of Ockham's Expositio Aurea

by Ph. Boehner in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 384

tualium, quod ad librum De Anima pertinet magis.

Item nota, quod causa finalis logicae, accipiendo logicam pro collectione habituum vel pro habitu est actus cognoscendi, ex quo actu vel quibus actibus talis habitus generatur. Et finis illorum actuum qui est finis mediatus habitus, est ille, propter quem eliciuntur. Sed de hoc pertinet tractare ad scientiam naturalem.

Item nota, quod scientiae logicae multae sunt utilitates, quarum una est facilitas discernendi inter verum et falsum. Nam ista scientia perfecte habita faciliter iudicat quid verum et quid falsum, et hoc quantum ad illa quae per propositiones per se notas possunt sciri. Cum enim in talibus non oporteat nisi ordinate procedere a propositionibus per se notis ad ultima quae sequuntur ex eis et talem processum et discursum docet logica, sequitur quod per eam in talibus faciliter verum invenitur et eadem ratione faciliter verum a falso discernitur.

Alia utilitas est promptitudo respondendi. Nam per istam artem docetur quid est proposito repugnans, quid consequens, quid antecedens.

Per istam etiam artem solutio omnium argumentorum peccantium in forma docetur, nec est possibile in quacumque scientia ex veris inferre falsum, quin per regulas certas in ista scientia traditas talis defectus faciliter deprehendatur, et sine arte logicae et usu illius impossibile est hoc facere. Et ideo logicam ignorantes multas demonstrationes sophismata reputant,

proportionaliter, sicut de causa efficiente aliorum habituum intellectualium; quod ad librum De anima pertinet magis. Causa finalis logicae, accipiendo logicam pro habitu vel collectione habituum, est actus cognoscendi ex quo talis habitus generatur. Finis autem istorum actuum, qui est finis mediatus habitus vel habituum, est ille propter quem eliciuntur; de hoc tamen pertinet tractare ad scientiam naturalem.

Tertio videndum est de istius scientiae utilitate. Circa quod sciendum quod istius scientiae sunt multae utilitates, inter quas una est facilitas discernendi inter verum et falsum. Nam ista scientia perfecte habita, faciliter iudicatur quid verum et quid falsum, et hoc quantum ad illa quae per propositiones per se notas possunt sciri. Cum enim in talibus non oporteat nisi ordinate procedere a propositionibus per se notis ad ultima quae consequuntur ex eis, et talem discursum et processum docet logica, sequitur quod per eam faciliter in talibus verum invenitur, et eadem ratione faciliter verum a falso discernitur.

Secunda facilitas est promptitudo respondendi. Nam per istam artem docetur quid est proposito repugnans, quid consequens, quid antecedens; quibus notis faciliter repugnans negatur, consequens conceditur, et ad antecedens secundum sui qualitatem, sicut ad impertinens, respondetur.

Per istam etiam artem solutio omnium argumentorum peccantium in forma docetur, nec est possibile in quacumque scientia ex veris sophistice inferre falsum, quin per regulas certas in ista scientia traditas talis defectus faciliter deprehendatur, et sine ista arte vel usu ipsius est hoc impossibile; et ideo istam scientiam ignorantes, nultas demonstrationes sophismata