Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 416

Socrates vel Plato; exemplum secundi, scl. in potentia, ut Antichristus; exemplum tertii et quarti, ut de toto et eius partibus; exemplum quinti est sexti, ut de ente et eius passionibus.

a Hoc viso dico, quod distinctio ex natura rei est relatio transcendens disquiperantiae intrinsecus adveniens, cuius extrema sunt duo entia ex natura rei; exemplum de toto et eius partibus, nam seclusa quacumque operatione intellectus ita est, quod totum constituitur ex partibus et 100 pars non constituitur ex partibus, ergo totum et pars distinguuntur ex natura rei. Similiter subiectum et passio eius, omnis enim passio pullulat ex natura rei a suo subiecto, nullum autem subiectum pullulat a sua passione; ergo etc. Similiter est de fundamento et relatione dicendum. b Sed contra ista arguitur primo, quia habitus dicuntur esse ex natura 105 rei, cum sint accidentia, et tamen non habent esse praeter operationem intellectus et distinctio eorum est ex natura rei. Secundo omnis relatio voluntatis, sicut est obligatio, est ex natura rei, et tamen non habet esse praeter operationem intellectus; ergo etc. Tertio ideae sunt ex natura rei in mente divina, sed non habent esse 110 praeter operationem intellectus divini. c Ad primum dico, quod habitus non sunt effective ab intellectu, sed generantur ex actibus, et sic sunt ex natura rei, sed habent esse per operationem intellectus praecedentem et originantem.

Ad secundum dico, quod relatio voluntatis non habet esse ex natura 115 rei, sed habet esse per operationem intellectus praecedentem et originantem.

Ad tertium dico, quod ideae sunt idem quod Deus ex natura rei nec sunt causatae ab intellectu divino, sed sunt coaeternae ipsi intellectui.

Si vero accipiatur ens rationis largo modo, sic non est inconveniens, 120 quod sint entia rationis, non quidem fabricata ab intellectu, sed obiective intellecta.

Sed restat dubitatio, quia tunc videretur, quod nulla intentio et nullum dicere et nullum verbum esset ex natura rei. Dicitur, quod largo modo sunt entia rationis.

125

95 tertii et quartij de tertio et quarto Se 101 et pars — partibus] — Ve 102 etj propria + Ve 104 passione] desiit Cod. O | etj sua + Se 107 est Ve fol. 115ra ex 110 Tertioj quia + Se 116 sunt Va fol. 138ra ex 116-117 sed — originantem] — Se Ve | rei Se fol. 255vb sed 119 causataej creatae Ve 120 modoj et + Se Ve 122 intellectaj intelligantur Se 124 dicerej verum + Se | diciturj dico Se 124-127 Dicitur — reij — Ve