Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 417

Secunda difficultas est, si omnia artificialia, violentia, fortuita habent esse ex natura rei. Dicitur, quod sic, cum non sint entia rationis, quia tunc domus et archa erunt entia rationis, cum sint artificialia.

3 Nunc videndum est, quid sit distinctio modalis seu modi intrinseci.

a Et primo videndum est, quid sit modus intrinsecus. Et dicitur, quod 130 modus intrinsecus est ille, qui adveniens alicui non variat rationem formalem eius , hoc est, quia de se nullam dicit rationem formalem, sed ex opposito distinguitur a quidditate et ultima ratione praecisa. Unum non includit aliud, quod non variat rationem formalem. Probatur sic: Nullum posterius variat rationem sui prioris; sed quilibet modus in- 135 trinsecus est posterior quidditate; ergo non variat rationem formalem eius. Quod autem nulla quidditas includatur in modo intrinseco, probatur sic, quia tunc sequitur, quod albedo intensa et albedo remissa distinguerentur formaliter et quidditive. Consequens est falsum; ergo etc. Consequentia probatur, quia albedo intensa et remissa distinguuntur 140 secundum modos, scl. intensionis et remissionis; sed si modi includunt quidditatem, sequitur, quod quidditive distinguuntur.

b Sed contra hoc arguitur: Primo, quia relatio adveniens fundamento non variat rationem fundamenti, et tamen relatio non est modus intrinsecus, cum sit quidditas . Secundo accidens non variat rationem 145 formalem subiecti, et tamen accidens non est modus intrinsecus . Tertio arguitur sic: Quaecumque habent definitionem et sunt definibilia, illa distinguuntur quidditive et habent quidditatem; sed modi intrinseci habent definitionem et definiuntur; ergo habent quidditatem; patet, quia definitio explicat quidditatem rei; sed modi intrinseci ha- 150 bent definitionem et definiuntur. Ergo habent quidditatem. Quarto: Quaecumque habent praedicata primi modi, habent quidditatem; sed modi intrinseci habent praedicata primi modi. Maior nota, minor probatur, quia hoc est per se primi modi, finitas est quidditas, infinitas est quidditas, realitas est entitas; ergo etc. Quinto arguitur sic: Omne illud, 155 quod suscipit interrogationem factam per quid, dicit quidditatem; sed

128 erunt] essent Se Ve 129 modi intrinseci] modus intrinsecus Se 133 ratione praecisa] praecisione Ve; id est ratione + Se 134 aliud] reliquum Se 136 rationem] formalem + Se 137 modo Ve fol. 115rb intrinseco 148 distinguuntur] differunt Se; debent Ve 148-151 sed — quidditatem ] — Se 148-149 sed — quidditatem ] — Va 154-155 quidditas ] quantitas Se Ve 156 quid, Se fol. 256ra dicit

Ib. q. 5 concl. (49a): "modus intrinsecus est, qui adveniens alicui non variat rationem formalem eius vel recedens ab eo non variatur ratio".

Cf. ib. (49a).

Ib.: "accidens adveniens substantiae non variat rationem formalem eius, et tamen non dicitur esse modus intrinsecus substantiae".