Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus
by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 418
modi intrinseci sunt huiusmodi; ergo etc. Maior patet, minor probatur, nam ad interrogationem factam per quid est finitas, convenienter respondetur, quod est quantitas virtutis; ergo etc. Sexto arguitur: Quandocumque aliquid potest determinari ab aliquo ut passio eius, illud 100 dicit quidditatem et habet quidditatem. Sed de modis intrinsecis possunt demonstrari multae passiones, sicut de realitate et contingentia possunt demonstrari, quod sunt corruptibiles, et de aeternitate et de necessitate, quod abstrahunt de demonstratione; ergo videtur, quod habeant quidditatem.
185
c Ad primum dicitur, quod relatio variat rationem formalem, nam si non variaret rationem formalem, Pater non distingueretur formaliter a Filio. Licet ergo non variaret rationem formalem illius, cui advenit, variat tamen rationem formalem totius constituti?
Ad secundum dicitur, quod accidens variat rationem formalem totius 170 constituti, nam homo albus distinguitur realiter ab homine nigro, non tamen simpliciter, sed secundum quid .
Ad tertium dico, quod nullus modus intrinsecus habet definitionem, licet habeat notificationem, per quam posset notificari, et licet notificetur per aliqua priora, non tamen notificatur per aliqua quidditiva, quae 175 sunt de quidditate eius.
Ad quartum dicitur, quod modus non habet praedicamenta primi modi sicut nec primo diversa aliquod commune, in quo conveniunt quidditive, licet habeant praedicamenta multa, in quibus conveniunt denominative. Unde licet quantitas virtutis sit conceptus quidditivus 180 de se, non tamen includit quidditive finitatem et infinitatem.
Ad quintum dico, quod suscipiunt interrogationem factam per quid non propter conceptus quidditivos, quos includunt, sed propter conceptus denominativos, qui sunt eis communes. Unde si quaeratur, quid est Deus, convenienter respondetur, quod est ens, et tamen non in- 185 cluditur ens quidditive in Deo.
Ad sextum dico, quod non oportet, quod semper fiat demonstratio per quidditatem, sed sufficit, quod fiat per passiones; potest enim una
158 finitas] infinitas Se Ve 162 realitate] validitate Se 163 de ] — Se Ve 164 quod Ve fol. 11 5va abstrahunt | demonstratione] duratione Se 166 primum] illorum + Se 167 variaret] variat Se Ve 171 realiter] formaliter Se Ve 173 nullus Va fol. 13 8va modus 178 conveniunt] conveniant Se Ve 179 habeant] conveniant Va | quibus] quo Va Ve 181 de se] denominativus Va | finitatem] finitum Se | infinitatem] infinitum Se 187- 188 demonstratio — fiat] — Ve
Cf. ib. (49b).
Cf. ib.