Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus

by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955

p. 419

passio demonstrari per aliam sicut dicendo: Omne corruptibile est contingens; omne finitum est corruptibile; ergo omne finitum est con- 190 tingens.

Sed hic oritur difficultas, quia quilibet modus aut est substantia aut accidens, et quilibet istorum est quidditas; ergo quilibet modus dicit quidditatem. — Dicitur, quod quilibet modus est reducibilis ad illud idem genus, cuius est sua quidditas, et sic quilibet modus vel est sub- 195 stantia vel accidens vel quantitas. Et sic de aliis, licet non per se, sed reductive solum.

Secunda difficultas: Omne intrinsecum dicitur esse quidditivum; sed modus est intrinsecus; ergo est quidditivus. — Dicitur, quod modus est intrinsecus, non quod sit de intrinseca ratione quidditatis, sed quia 200 semper sequitur quidditatem, cuius es modus, nec est sibi formaliter intrinsecum.

Ex hoc sequitur correlative, quod omnis distinctio aut est formalis aut est modalis, et intelligas de distinctione ex natura rei. Patet illa conclusio, quia omne quod est, aut est quidditas aut est modus quiddi- 205 tatis, etc.

d Viso quid sit modus intrinsecus, videndum est, quot sunt maneries modorum. Pro cuius declaratione sciendum, quod ens quadrupliciter dividitur: primo per differentias, quarum una est positiva et altera privativa, sicut cum dividitur per unum et multa, per creatum et in- 210 creatum. Aliquando per differentias dividitur, quarum utraque est positiva, sicut quando dividitur per absolutum et respectivum. Aliquando dividitur per differentias, quarum una est quidditiva et altera non est quidditiva, sicut quando dividitur per substantiam et accidens; licet enim accidens sit commune ad novem praedicamenta, est tamen 215 posterius substantia. Aliquando dividitur per differentias, quarum neutra est quidditiva, sicut quando dividitur per finitum et infinitum, quae non variant rationem formalem, et hoc quadrupliciter: primo per finitum et infinitum; secundo per contingens et necessarium; tertio per actum et potentiam; quarto per ens reale et rationis. Ista autem vocatur 220 distinctio modalis ipsius entis; secunda autem vocatur distinctio quidditiva.

192 hic] — Se Ve | oritur] restat Ve 192-194 aut — quod] — Va | quilibet Ve fol. 115vb modus 198 quidditivum Se fol. 256rb sed 201 nec est sibi] — Ve 203 formalis] modalis Se 204 modalis] formalis Se 206 etc.] Steyn frysset ein Beyn + Va fol. 138vb 207 intrinsecus] — Se Ve 217 finitum] infinitum Ve 219 per ] in Se 219-220 per — autem] — Ve 221 secunda] prima Va Ve | vocatur Ve fol. 116ra divisio (!)