Henrici de Werla, O.F.M. Tractatus de Formalitatibus
by S. Clasen in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1954–February 1955
p. 420
e Istis visis dico, quod distinctio modalis est relatio disquiperantiae intrinsecus adveniens, cuius extrema sunt modi vel modus et quidditas. Notanter dico: modus et quidditas, quia distinctio modalis aliquando est 225 inter modum et modum et aliquando inter modum et quidditatem. Si sit inter modum et modum, hoc est dupliciter: aut est inter modum et modum eiusdem rationis, ut inter finitatem Socratis et inter finitatem Platonis; aut inter modum et modum alterius rationis, ut inter finitatem creaturae et finitatem Dei. Si est inter modum et quidditatem, hoc dupliciter; 280 aut inter modum et quidditatem eius, ut inter infinitatem Dei et essentiam et finitatem creaturae et essentiam eius; aut inter modum et quidditatem non suam, ut inter finitatem et divinam essentiam.
Consequenter sciendum est, quod distinctio, qua distinguitur modus a 235 sua quidditate est minor distinctione, qua distinguitur modus a 235 quidditate non sua. Patet, quia modus et sua quidditas sunt magis unita. Item, maior est distinctio modorum oppositorum quam modorum eiusdem rationis. Patet hoc, quia magis distinguuntur finitum et infinitum, finitas et infinitas quam realitas et actualitas. Ex hoc sequitur correlative, quod una distinctio modalis est alia maior.
240
Sed restat adhuc una difficultas, quia cum omne illud, quod est per se cognoscibile ab intellectu, dicatur esse quidditas, et modus sit per se cognoscibilis ab intellectu, cum non conceditur, quod modus sit quidditas.
Dicitur, quod non est per se cognoscibilis ab intellectu, sed sola quidditate est cognoscibilis per se ab intellectu et potest per se terminare actum intelligendi. Modus autem non est cognoscibilis nec potest terminare actum intelligendi primo, licet secundario.
4 Videndum est de distinctione reali.
a Et primo, quid sit realitas. Et dico, quod realitas est modus intrinsecus 250 formalitatis actualis, ut actualis, licet sit passio entis in actu. Et dico formaliter actualis et quia formalitates seu quidditates in esse obiectivo sive in potentia obiectiva non sunt realitates, licet sint ex natura rei.
228 inter finitatem — Se Ve | finitatem | infinitatem Se; aeternitatem Ve 232 et | inter + Se | aut Va fol. 256va | inter 234 divinam essentiam | essentiam et differentiam Va 235 distinguitur | dividitur Se Ve 236 non | — Va 239 actualitas. Se fol. 256va | Ex 241 difficultas | talis + Se Ve 245 ab Ve fol. 116rb | intellectu 248 primo | modo + Ve | licet | possit + Se Ve 249 est | nunc + Ve 251-252 | licet — actualis | — Se 252 et | est Se Ve
Ib. q. i. a. 2 (43c): "Quarta est distinctio quidditatis et quidditatis, sed quidditatis et modi intrinseci, sicut est inter quidditatem hominis et eius finitatem et quidditatem albedinis et eius remissionem et intensionem".